Gefunden 293 Ergebnisse für: Ród
nihil enim ad perfectum adduxit lex introductio vero melioris spei per quam proximamus ad Deum (Epistula ad Hebraeos 7, 19)
quid proderit fratres mei si fidem quis dicat se habere opera autem non habeat numquid poterit fides salvare eum (Epistula Iacobi 2, 14)
dicat autem aliquis de vobis illis ite in pace calefacimini et saturamini non dederitis autem eis quæ necessaria sunt corporis quid proderit (Epistula Iacobi 2, 16)
fuerunt vero et pseudoprophetæ in populo sicut et in vobis erunt magistri mendaces qui introducent sectas perditionis et eum qui emit eos Dominum negant superducentes sibi celerem perditionem (Epistula II Petri 2, 1)
ex nobis prodierunt sed non erant ex nobis nam si fuissent ex nobis permansissent utique nobiscum sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis (Epistula I Ioannis 2, 19)