Gefunden 1084 Ergebnisse für: Quoniam
beati pacifici quoniam filii Dei vocabuntur (Evangelium secundum Matthaeum 5, 9)
beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam quoniam ipsorum est regnum cælorum (Evangelium secundum Matthaeum 5, 10)
gaudete et exultate quoniam merces vestra copiosa est in cælis sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos (Evangelium secundum Matthaeum 5, 12)
nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas non veni solvere sed adimplere (Evangelium secundum Matthaeum 5, 17)
ego autem dico vobis quoniam omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam jam mœchatus est eam in corde suo (Evangelium secundum Matthaeum 5, 28)
respicite volatilia cæli quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea et Pater vester cælestis pascit illa nonne vos magis pluris estis illis (Evangelium secundum Matthaeum 6, 26)
dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis (Evangelium secundum Matthaeum 6, 29)
ut sciatis autem quoniam Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata tunc ait paralytico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam (Evangelium secundum Matthaeum 9, 6)
ita Pater quoniam sic fuit placitum ante te (Evangelium secundum Matthaeum 11, 26)
dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines reddent rationem de eo in die judicii (Evangelium secundum Matthaeum 12, 36)
tunc vocavit illum dominus suus et ait illi serve nequam omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me (Evangelium secundum Matthaeum 18, 32)
ait illis quoniam Moses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras ab initio autem non sic fuit (Evangelium secundum Matthaeum 19, 8)