Mosaico decorativo

Gefunden 2597 Ergebnisse für: Quod Cultum

  • postquam ergo audierunt omnes reges Amorreorum qui habitabant trans Jordanem ad occidentalem plagam et cuncti reges Chanaan qui propinqua possidebant Magno mari loca quod siccasset Dominus fluenta Jordanis coram filiis Israël donec transirent dissolutum est cor eorum et non remansit in eis spiritus timentium introitum filiorum Israël (Liber Iosue 5, 1)

  • fecit quod jusserat Dominus et circumcidit filios Israël in colle Præputiorum (Liber Iosue 5, 3)

  • Raab vero meretricem et domum patris ejus atque omnia quæ habebat fecit Josue vivere et habitaverunt in medio Israël usque in præsentem diem eo quod absconderit nuntios quos miserat ut explorarent Hiericho in tempore illo inprecatus est Josue dicens (Liber Iosue 6, 25)

  • quod cum vidisset rex Ahi festinavit mane et egressus est cum omni exercitu civitatis direxitque aciem contra desertum ignorans quod post tergum laterent insidiæ (Liber Iosue 8, 14)

  • vidensque Josue et omnis Israël quod capta esset civitas et fumus urbis ascenderet reversus percussit viros Ahi (Liber Iosue 8, 21)

  • et scripsit super lapides deuteronomium legis Mosi quod ille digesserat coram filiis Israël (Liber Iosue 8, 32)

  • fecitque Josue cum eis pacem et inito fœdere pollicitus est quod non occiderentur principes quoque multitudinis juraverunt eis (Liber Iosue 9, 15)

  • post dies autem tres initi fœderis audierunt quod in vicino habitarent et inter eos futuri essent (Liber Iosue 9, 16)

  • et non percusserunt eos eo quod jurassent eis principes multitudinis in nomine Domini Dei Israël murmuravit itaque omne vulgus contra principes (Liber Iosue 9, 18)

  • nunc autem in manu tua sumus quod tibi bonum et rectum videtur fac nobis (Liber Iosue 9, 25)

  • quæ cum audisset Adonisedec rex Hierusalem quod scilicet cepisset Josue Ahi et subvertisset eam sicut enim fecerat Hiericho et regi ejus sic fecit Ahi et regi illius et quod transfugissent Gabaonitæ ad Israël et essent fœderati eorum (Liber Iosue 10, 1)

  • nuntiatumque est Josue quod inventi essent quinque reges latentes in spelunca Maceda (Liber Iosue 10, 17)


"Onde há mais sacrifício, há mais generosidade." São Padre Pio de Pietrelcina