Gefunden 2597 Ergebnisse für: Quod Cultum
venerunt autem ad eum omnes fratres sui et universæ sorores suæ et cuncti qui noverant eum prius et comederunt cum eo panem in domo ejus et moverunt super eum caput et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum et dederunt ei unusquisque ovem unam et inaurem auream unam (Liber Iob 42, 11)
et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium ejus non defluet et omnia quæcumque faciet prosperabuntur (Liber Psalmorum 1, 3)
exsurge Domine in ira tua exaltare in finibus inimicorum meorum et exsurge Domine Deus meus in præcepto quod mandasti (Liber Psalmorum 7, 7)
quid est homo quod memor es ejus aut filius hominis quoniam visitas eum (Liber Psalmorum 8, 5)
Deus auribus nostris audivimus patres nostri adnuntiaverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis (Liber Psalmorum 43, 2)
hæc fecisti et tacui existimasti inique quod ero tui similis arguam te et statuam contra faciem tuam (Liber Psalmorum 49, 21)
sacrificium laudis honorificabit me et illic iter quod ostendam illi salutare Dei (Liber Psalmorum 49, 23)
manda Deus virtutem tuam confirma Deus hoc quod operatus es nobis (Liber Psalmorum 67, 29)
in finem David in rememoratione eo quod salvum me fecit Dominus (Liber Psalmorum 69, 1)
et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum inproperium ipsorum quod exprobraverunt tibi Domine (Liber Psalmorum 78, 12)
memor esto Domine obprobrii servorum tuorum quod continui in sinu meo multarum gentium (Liber Psalmorum 88, 51)
quod exprobraverunt inimici tui Domine quod exprobraverunt commutationem christi tui (Liber Psalmorum 88, 52)