Gefunden 2423 Ergebnisse für: Quia
scit enim tua conscientia quia et tu crebro maledixisti aliis (Liber Ecclesiastes 7, 23)
ne festines recedere a facie ejus neque permaneas in opere malo quia omne quod voluerit faciet (Liber Ecclesiastes 8, 3)
quia ignorat præterita et ventura nullo scire potest nuntio (Liber Ecclesiastes 8, 7)
etenim quia non profertur cito contra malos sententia absque ullo timore filii hominum perpetrant mala (Liber Ecclesiastes 8, 11)
hoc est pessimum inter omnia quæ sub sole fiunt quia eadem cunctis eveniunt unde et corda filiorum hominum implentur malitia et contemptu in vita sua et post hæc ad inferos deducentur (Liber Ecclesiastes 9, 3)
viventes enim sciunt se esse morituros mortui vero nihil noverunt amplius nec habent ultra mercedem quia oblivioni tradita est memoria eorum (Liber Ecclesiastes 9, 5)
vade ergo et comede in lætitia panem tuum et bibe cum gaudio vinum tuum quia Deo placent opera tua (Liber Ecclesiastes 9, 7)
quodcumque potest manus tua facere instanter operare quia nec opus nec ratio nec scientia nec sapientia erunt apud inferos quo tu properas (Liber Ecclesiastes 9, 10)
si spiritus potestatem habentis ascenderit super te locum tuum ne dimiseris quia curatio cessare faciet peccata maxima (Liber Ecclesiastes 10, 4)
in cogitatione tua regi ne detrahas et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti quia avis cæli portabit vocem tuam et qui habet pinnas adnuntiabit sententiam (Liber Ecclesiastes 10, 20)
mitte panem tuum super transeuntes aquas quia post multa tempora invenies illum (Liber Ecclesiastes 11, 1)
da partem septem necnon et octo quia ignoras quid futurum sit mali super terram (Liber Ecclesiastes 11, 2)