Mosaico decorativo

Gefunden 2423 Ergebnisse für: Quia

  • si dixerit bene pax erit servo tuo si autem fuerit iratus scito quia conpleta est malitia ejus (Liber I Samuelis 20, 7)

  • fac ergo misericordiam in servum tuum quia fœdus Domini me famulum tuum tecum inire fecisti si autem est in me aliqua iniquitas tu me interfice et ad patrem tuum ne introducas me (Liber I Samuelis 20, 8)

  • si dixero puero ecce sagittæ intra te sunt tolle eas tu veni ad me quia pax tibi est et nihil est mali vivit Dominus si autem sic locutus fuero puero ecce sagittæ ultra te sunt vade quia dimisit te Dominus (Liber I Samuelis 20, 22)

  • iratus autem Saul adversus Jonathan dixit ei fili mulieris virum ultro rapientis numquid ignoro quia diligis filium Isai in confusionem tuam et in confusionem ignominiosæ matris tuæ (Liber I Samuelis 20, 30)

  • omnibus enim diebus quibus filius Isai vixerit super terram non stabilieris tu neque regnum tuum itaque jam nunc mitte et adduc eum ad me quia filius mortis est (Liber I Samuelis 20, 31)

  • dixit autem David ad Ahimelech si habes hic ad manum hastam aut gladium quia gladium meum et arma mea non tuli mecum sermo enim regis urguebat (Liber I Samuelis 21, 8)

  • quod cum rescisset David quia præpararet ei Saul clam malum dixit ad Abiathar sacerdotem adplica ephod (Liber I Samuelis 23, 9)

  • dixitque Saul benedicti vos a Domino quia doluistis vicem meam (Liber I Samuelis 23, 21)

  • ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus in manu mea in spelunca et cogitavi ut occiderem te sed pepercit tibi oculus meus dixi enim non extendam manum meam in domino meo quia christus Domini est (Liber I Samuelis 24, 11)

  • et nunc quia scio quod certissime regnaturus sis et habiturus in manu tua regnum Israël (Liber I Samuelis 24, 21)

  • ne ponat oro dominus meus rex cor suum super virum istum iniquum Nabal quia secundum nomen suum stultus est et est stultitia cum eo ego autem ancilla tua non vidi pueros tuos domine mi quos misisti (Liber I Samuelis 25, 25)

  • aufer iniquitatem famulæ tuæ faciens enim faciet tibi Dominus domino meo domum fidelem quia prœlia Domini domine mi tu prœliaris malitia ergo non inveniatur in te omnibus diebus vitæ tuæ (Liber I Samuelis 25, 28)


"Reze pelos infiéis, pelo Papa e por todas as necessidades espirituais da Santa Igreja." São Padre Pio de Pietrelcina