Mosaico decorativo

Gefunden 12207 Ergebnisse für: Qui

  • unusquisque vero temptatur a concupiscentia sua abstractus et inlectus (Epistula Iacobi 1, 14)

  • quia si quis auditor est verbi et non factor hic conparabitur viro consideranti vultum nativitatis suæ in speculo (Epistula Iacobi 1, 23)

  • qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit non auditor obliviosus factus sed factor operis hic beatus in facto suo erit (Epistula Iacobi 1, 25)

  • si quis autem putat se religiosum esse non refrenans linguam suam sed seducens cor suum hujus vana est religio (Epistula Iacobi 1, 26)

  • et intendatis in eum qui indutus est veste præclara et dixeritis tu sede hic bene pauperi autem dicatis tu sta illic aut sede sub scabillo pedum meorum (Epistula Iacobi 2, 3)

  • quicumque autem totam legem servaverit offendat autem in uno factus est omnium reus (Epistula Iacobi 2, 10)

  • qui enim dixit non mœchaberis dixit et non occides quod si non mœchaberis occides autem factus es transgressor legis (Epistula Iacobi 2, 11)

  • sic loquimini et sic facite sicut per legem libertatis incipientes judicari (Epistula Iacobi 2, 12)

  • judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam superexultat autem misericordia judicio (Epistula Iacobi 2, 13)

  • quid proderit fratres mei si fidem quis dicat se habere opera autem non habeat numquid poterit fides salvare eum (Epistula Iacobi 2, 14)

  • dicat autem aliquis de vobis illis ite in pace calefacimini et saturamini non dederitis autem eis quæ necessaria sunt corporis quid proderit (Epistula Iacobi 2, 16)

  • sed dicet quis tu fidem habes et ego opera habeo ostende mihi fidem tuam sine operibus et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam (Epistula Iacobi 2, 18)


"O trabalho é tão sagrado como a oração". São Padre Pio de Pietrelcina