Gefunden 12207 Ergebnisse für: Qui
dicit ei Jesus tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me Philippe qui vidit me vidit et Patrem quomodo tu dicis ostende nobis Patrem (Evangelium secundum Ioannem 14, 9)
non credis quia ego in Patre et Pater in me est verba quæ ego loquor vobis a me ipso non loquor Pater autem in me manens ipse facit opera (Evangelium secundum Ioannem 14, 10)
non creditis quia ego in Patre et Pater in me est (Evangelium secundum Ioannem 14, 11)
alioquin propter opera ipsa credite amen amen dico vobis qui credit in me opera quæ ego facio et ipse faciet et majora horum faciet quia ego ad Patrem vado (Evangelium secundum Ioannem 14, 12)
si quid petieritis me in nomine meo hoc faciam (Evangelium secundum Ioannem 14, 14)
Spiritum veritatis quem mundus non potest accipere quia non videt eum nec scit eum vos autem cognoscitis eum quia apud vos manebit et in vobis erit (Evangelium secundum Ioannem 14, 17)
adhuc modicum et mundus me jam non videt vos autem videtis me quia ego vivo et vos vivetis (Evangelium secundum Ioannem 14, 19)
in illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo et vos in me et ego in vobis (Evangelium secundum Ioannem 14, 20)
qui habet mandata mea et servat ea ille est qui diligit me qui autem diligit me diligetur a Patre meo et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum (Evangelium secundum Ioannem 14, 21)
dicit ei Judas non ille Scariotis Domine quid factum est quia nobis manifestaturus es te ipsum et non mundo (Evangelium secundum Ioannem 14, 22)
respondit Jesus et dixit ei si quis diligit me sermonem meum servabit et Pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansiones apud eum faciemus (Evangelium secundum Ioannem 14, 23)
qui non diligit me sermones meos non servat et sermonem quem audistis non est meus sed ejus qui misit me Patris (Evangelium secundum Ioannem 14, 24)