Gefunden 12207 Ergebnisse für: Qui
væ vobis scribæ et Pharisæi hypocritæ quia mundatis quod de foris est calicis et parapsidis intus autem pleni sunt rapina et inmunditia (Evangelium secundum Matthaeum 23, 25)
væ vobis scribæ et Pharisæi hypocritæ quia similes estis sepulchris dealbatis quæ a foris parent hominibus speciosa intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia (Evangelium secundum Matthaeum 23, 27)
sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate (Evangelium secundum Matthaeum 23, 28)
væ vobis scribæ et Pharisæi hypocritæ quia ædificatis sepulchra prophetarum et ornatis monumenta justorum (Evangelium secundum Matthaeum 23, 29)
itaque testimonio estis vobismet ipsis quia filii estis eorum qui prophetas occiderunt (Evangelium secundum Matthaeum 23, 31)
ut veniat super vos omnis sanguis justus qui effusus est super terram a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zacchariæ filii Barachiæ quem occidistis inter templum et altare (Evangelium secundum Matthaeum 23, 35)
Hierusalem Hierusalem quæ occidis prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas et noluisti (Evangelium secundum Matthaeum 23, 37)
ecce relinquitur vobis domus vestra deserta (Evangelium secundum Matthaeum 23, 38)
dico enim vobis non me videbitis amodo donec dicatis benedictus qui venit in nomine Domini (Evangelium secundum Matthaeum 23, 39)
ipse autem respondens dixit eis videtis hæc omnia amen dico vobis non relinquetur hic lapis super lapidem qui non destruatur (Evangelium secundum Matthaeum 24, 2)
et respondens Jesus dixit eis videte ne quis vos seducat (Evangelium secundum Matthaeum 24, 4)
et quoniam abundabit iniquitas refrigescet caritas multorum (Evangelium secundum Matthaeum 24, 12)