Mosaico decorativo

Gefunden 12207 Ergebnisse für: Qui

  • et dixi ad angelum qui loquebatur in me quid sunt hæc et dixit ad me hæc sunt cornua quæ ventilaverunt Judam et Israël et Hierusalem (Prophetia Zachariae 1, 19)

  • et dixi quid isti veniunt facere qui ait dicens hæc sunt cornua quæ ventilaverunt Judam per singulos viros et nemo eorum levavit caput suum et venerunt isti deterrere ea ut deiciant cornua gentium quæ levaverunt cornu super terram Juda ut dispergerent eam (Prophetia Zachariae 1, 21)

  • et ecce angelus qui loquebatur in me egrediebatur et angelus alius egrediebatur in occursum ejus (Prophetia Zachariae 2, 3)

  • o o fugite de terra aquilonis dicit Dominus quoniam in quattuor ventos cæli dispersi vos dicit Dominus (Prophetia Zachariae 2, 6)

  • quia hæc dicit Dominus exercituum post gloriam misit me ad gentes quæ spoliaverunt vos qui enim tetigerit vos tangit pupillam oculi ejus (Prophetia Zachariae 2, 8)

  • quia ecce ego levo manum meam super eos et erunt prædæ his qui serviebant sibi et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me (Prophetia Zachariae 2, 9)

  • lauda et lætare filia Sion quia ecce ego venio et habitabo in medio tui ait Dominus (Prophetia Zachariae 2, 10)

  • et adplicabuntur gentes multæ ad Dominum in die illa et erunt mihi in populum et habitabo in medio tui et scies quia Dominus exercituum misit me ad te (Prophetia Zachariae 2, 11)

  • sileat omnis caro a facie Domini quia consurrexit de habitaculo sancto suo (Prophetia Zachariae 2, 13)

  • et dixit Dominus ad Satan increpet Dominus in te Satan et increpet Dominus in te qui elegit Hierusalem numquid non iste torris est erutus de igne (Prophetia Zachariae 3, 2)

  • qui respondit et ait ad eos qui stabant coram se dicens auferte vestimenta sordida ab eo et dixit ad eum ecce abstuli a te iniquitatem tuam et indui te mutatoriis (Prophetia Zachariae 3, 4)

  • hæc dicit Dominus exercituum si in viis meis ambulaveris et custodiam meam custodieris tu quoque judicabis domum meam et custodies atria mea et dabo tibi ambulantes de his qui nunc hic adsistunt (Prophetia Zachariae 3, 7)


"Sigamos o caminho que nos conduz a Deus." São Padre Pio de Pietrelcina