Gefunden 12207 Ergebnisse für: Qui
vidi Dominum stantem super altare et dixit percute cardinem et commoveantur superliminaria avaritia enim in capite omnium et novissimum eorum in gladio interficiam non erit fuga eis fugiet et non salvabitur ex eis qui fugerit (Prophetia Amos 9, 1)
et Dominus Deus exercituum qui tangit terram et tabescet et lugebunt omnes habitantes in ea et ascendet sicut rivus omnis et defluet sicut fluvius Ægypti (Prophetia Amos 9, 5)
qui ædificat in cælo ascensionem suam et fasciculum suum super terram fundavit qui vocat aquas maris et effundit eas super faciem terræ Dominus nomen ejus (Prophetia Amos 9, 6)
numquid non ut filii Æthiopum vos estis mihi filii Israël ait Dominus numquid non Israël ascendere feci de terra Ægypti et Palestinos de Cappadocia et Syros de Cyrene (Prophetia Amos 9, 7)
in gladio morientur omnes peccatores populi mei qui dicunt non adpropinquabit et non veniet super nos malum (Prophetia Amos 9, 10)
in die illo suscitabo tabernaculum David quod cecidit et reædificabo aperturas murorum ejus et ea quæ corruerant instaurabo et reædificabo eum sicut diebus antiquis (Prophetia Amos 9, 11)
ut possideant reliquias Idumeæ et omnes nationes eo quod invocatum sit nomen meum super eos dicit Dominus faciens hæc (Prophetia Amos 9, 12)
superbia cordis tui extulit te habitantem in scissuris petræ exaltantem solium suum qui dicit in corde suo quis detrahet me in terram (Prophetia Abdiae 1, 3)
si exaltatus fueris ut aquila et si inter sidera posueris nidum tuum inde detraham te dicit Dominus (Prophetia Abdiae 1, 4)
si fures introissent ad te si latrones per noctem quomodo conticuisses nonne furati essent sufficientia sibi si vindemiatores introissent ad te numquid saltim racemos reliquissent tibi (Prophetia Abdiae 1, 5)
usque ad terminum emiserunt te omnes viri fœderis tui inluserunt tibi invaluerunt adversum te viri pacis tuæ qui comedunt tecum ponent insidias subter te non est prudentia in eo (Prophetia Abdiae 1, 7)
numquid non in die illa dicit Dominus perdam sapientes de Idumea et prudentiam de monte Esau (Prophetia Abdiae 1, 8)