Mosaico decorativo

Gefunden 12207 Ergebnisse für: Qui

  • habet etiam gladium in manu et securem se autem de bello et a latronibus non liberat unde vobis notum sit quia non sunt dii (Liber Baruch 6, 14)

  • et sicut alicui qui regem offendit circumseptæ sunt januæ aut sicut ad sepulchrum adductum mortuum ita tutant sacerdotes ostia clusuris et seris ne a latronibus expolientur (Liber Baruch 6, 17)

  • lucernas accendunt illis et quidem multas ex quibus nullam videre possunt sunt autem sicut trabes in domo (Liber Baruch 6, 18)

  • corda vero eorum dicunt elingere serpentes qui de terra sunt dum comedent eos et vestimentum ipsorum et non sentiunt (Liber Baruch 6, 19)

  • nigræ fiunt facies eorum a fumo qui in domo fit (Liber Baruch 6, 20)

  • unde scietis quia non sunt dii ne ergo timueritis eos (Liber Baruch 6, 22)

  • aurum etiam quod habent ad speciem est nisi aliquis exterserit eruginem non fulgebunt neque enim dum conflarentur sentiebant (Liber Baruch 6, 23)

  • ex omni pretio empta sunt in quibus spiritus non est in ipsis (Liber Baruch 6, 24)

  • sine pedibus in umeris portantur ostentantes ignobilitatem suam hominibus confundantur etiam qui colunt ea (Liber Baruch 6, 25)

  • propterea si ceciderint in terram a semet ipsis non surgent neque si quis eum statuerit rectum per semet ipsum stabit sed sicut mortuis munera eorum illis adponentur (Liber Baruch 6, 26)

  • hostias illorum sacerdotes ipsorum vendunt et abutuntur similiter et mulieres eorum decerpentes neque infirmo neque mendicanti aliquid inpertiunt (Liber Baruch 6, 27)

  • de sacrificiis eorum fetæ et menstruatæ contingunt scientes itaque ex his quia non sunt dii ne timeatis eos (Liber Baruch 6, 28)


"A maior caridade é aquela que arranca as pessoas vencidas pelo demônio, a fim de ganhá-las para Cristo." São Padre Pio de Pietrelcina