Gefunden 12207 Ergebnisse für: Qui
et ait benedictus Dominus qui liberavit vos de manu Ægyptiorum et de manu Pharaonis qui eruit populum suum de manu Ægypti (Liber Exodus 18, 10)
nunc cognovi quia magnus Dominus super omnes deos eo quod superbe egerint contra illos (Liber Exodus 18, 11)
altero autem die sedit Moses ut judicaret populum qui adsistebat Mosi de mane usque ad vesperam (Liber Exodus 18, 13)
quod cum vidisset cognatus ejus omnia scilicet quæ agebat in populo ait quid est hoc quod facis in plebe cur solus sedes et omnis populus præstolatur de mane usque ad vesperam (Liber Exodus 18, 14)
at ille non bonam inquit rem facis (Liber Exodus 18, 17)
stulto labore consumeris et tu et populus iste qui tecum est ultra vires tuas est negotium solus illud non poteris sustinere (Liber Exodus 18, 18)
provide autem de omni plebe viros potentes et timentes Deum in quibus sit veritas et qui oderint avaritiam et constitue ex eis tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos (Liber Exodus 18, 21)
qui judicent populum omni tempore quicquid autem majus fuerit referant ad te et ipsi minora tantummodo judicent leviusque tibi sit partito in alios onere (Liber Exodus 18, 22)
quibus auditis Moses fecit omnia quæ ille suggesserat (Liber Exodus 18, 24)
et electis viris strenuis de cuncto Israël constituit eos principes populi tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos (Liber Exodus 18, 25)
qui judicabant plebem omni tempore quicquid autem gravius erat referebant ad eum faciliora tantummodo judicantes (Liber Exodus 18, 26)
dimisitque cognatum qui reversus abiit in terram suam (Liber Exodus 18, 27)