Gefunden 12207 Ergebnisse für: Qui
et quicumque non fecisset secundum verbum regis Antiochi moreretur (Liber I Maccabaeorum 1, 52)
secundum omnia verba hæc scripsit omni regno suo et præposuit principes populo qui hæc fieri cogerent (Liber I Maccabaeorum 1, 53)
et congregati sunt multi de populo ad eos qui dereliquerant legem Domini et fecerunt mala super terram (Liber I Maccabaeorum 1, 55)
die quintadecima mensis casleu quinto et quadragesimo anno ædificavit rex Antiochus abominandum idolum desolationis super altare Dei et per universas civitates Judæ in circuitu ædificaverunt aras (Liber I Maccabaeorum 1, 57)
et apud quemcumque inveniebantur libri testamenti Domini et quicumque observabant legem Domini secundum edictum regis trucidabant eum (Liber I Maccabaeorum 1, 60)
in virtute sua faciebant hæc populo Israël qui inveniebantur in omni mense in civitatibus (Liber I Maccabaeorum 1, 61)
et quinta et vicesima die mensis sacrificabant super aram quæ erat contra altare (Liber I Maccabaeorum 1, 62)
et suspendebant pueros a cervicibus per universas domos eorum et eos qui circumciderunt eos trucidabant (Liber I Maccabaeorum 1, 64)
et multi de populo Israël definierunt apud se ut non manducarent inmunda et elegerunt magis mori quam cibis coinquinari inmundis (Liber I Maccabaeorum 1, 65)
et habebat filios quinque Johannan qui cognominabatur Gaddis (Liber I Maccabaeorum 2, 2)
et Simeon qui cognominabatur Thasi (Liber I Maccabaeorum 2, 3)
et Judas qui vocabatur Macchabeus (Liber I Maccabaeorum 2, 4)