Gefunden 12207 Ergebnisse für: Qui
qui cum perrexissent et ascendissent in montana venerunt usque ad vallem Botri et considerata terra (Liber Deuteronomii 1, 24)
Dominus Deus qui ductor est vester pro vobis ipse pugnabit sicut fecit in Ægypto videntibus cunctis (Liber Deuteronomii 1, 30)
et nec sic quidem credidistis Domino Deo vestro (Liber Deuteronomii 1, 32)
qui præcessit vos in via et metatus est locum in quo tentoria figere deberetis nocte ostendens vobis iter per ignem et die per columnam nubis (Liber Deuteronomii 1, 33)
non videbit quispiam de hominibus generationis hujus pessimæ terram bonam quam sub juramento pollicitus sum patribus vestris (Liber Deuteronomii 1, 35)
præter Chaleb filium Jepphonne ipse enim videbit eam et ipsi dabo terram quam calcavit et filiis ejus quia secutus est Dominum (Liber Deuteronomii 1, 36)
parvuli vestri de quibus dixistis quod captivi ducerentur et filii qui hodie boni ac mali ignorant distantiam ipsi ingredientur et ipsis dabo terram et possidebunt eam (Liber Deuteronomii 1, 39)
itaque egressus Amorreus qui habitabat in montibus et obviam veniens persecutus est vos sicut solent apes persequi et cecidit de Seir usque Horma (Liber Deuteronomii 1, 44)
cumque reversi ploraretis coram Domino non audivit vos nec voci vestræ voluit adquiescere (Liber Deuteronomii 1, 45)
sufficit vobis circumire montem istum ite contra aquilonem (Liber Deuteronomii 2, 3)
et populo præcipe dicens transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau qui habitant in Seir et timebunt vos (Liber Deuteronomii 2, 4)
videte ergo diligenter ne moveamini contra eos neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare vestigium quia in possessionem Esau dedi montem Seir (Liber Deuteronomii 2, 5)