Gefunden 1200 Ergebnisse für: Qui Terra Electus
non est enim homo justus in terra qui faciat bonum et non peccet (Liber Ecclesiastes 7, 21)
et adposui cor meum ut scirem sapientiam et intellegerem distentionem quæ versatur in terra est homo qui diebus ac noctibus somnum oculis non capit (Liber Ecclesiastes 8, 16)
væ tibi terra cujus rex est puer et cujus principes mane comedunt (Liber Ecclesiastes 10, 16)
beata terra cujus rex nobilis est et cujus principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum et non ad luxuriam (Liber Ecclesiastes 10, 17)
flores apparuerunt in terra tempus putationis advenit vox turturis audita est in terra nostra (Canticum Canticorum 2, 12)
dilectus meus candidus et rubicundus electus ex milibus (Canticum Canticorum 5, 10)
crura illius columnæ marmoreæ quæ fundatæ sunt super bases aureas species ejus ut Libani electus ut cedri (Canticum Canticorum 5, 15)
creavit enim ut essent omnia et sanabiles nationes orbis terrarum et non est in illis medicamentum exterminii nec inferorum regnum in terra (Liber Sapientiae 1, 14)
et difficile æstimamus quæ in terra sunt et quæ in prospectu sunt invenimus cum labore quæ in cælis sunt autem quis investigavit (Liber Sapientiae 9, 16)
cujus in testimonium nequitiæ fumigabunda constat deserta terra et incerto tempore fructus habentes arbores et incredibilis animæ memoria stans figmentum salis (Liber Sapientiae 10, 7)
ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei quæ tibi omnium carior est terra (Liber Sapientiae 12, 7)
et cum labore vanum deum de eodem fingit luto ille qui paulo ante de terra factus fuerat et post pusillum se ducit unde acceptus est repetitus debitum animæ quem habebat (Liber Sapientiae 15, 8)