Gefunden 1200 Ergebnisse für: Qui Terra Electus
et declinavit Judas in Azotum in terra alienigenarum et vidit aras eorum et spolia deorum ipsorum succendit igni et cepit spolia civitatum et regressus est in terram Juda (Liber I Maccabaeorum 5, 68)
et venit qui nuntiaret ei in Perside quia fugata sunt castra quæ erant in terra Juda (Liber I Maccabaeorum 6, 5)
cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista et ecce pereo tristitia magna in terra aliena (Liber I Maccabaeorum 6, 13)
et accusaverunt populum apud regem dicentes perdidit Judas et fratres ejus amicos tuos et nos disperdit de terra nostra (Liber I Maccabaeorum 7, 6)
et siluit terra Juda dies paucos (Liber I Maccabaeorum 7, 50)
bene sit Romanis et genti Judæorum in mari et in terra in æternum gladiusque et hostis procul sit ab eis (Liber I Maccabaeorum 8, 23)
exclamaverunt autem et hii qui erant ex parte Judæ etiam ipsi et commota est terra a voce exercituum et commissum est prœlium a mane usque ad vesperam (Liber I Maccabaeorum 9, 13)
et vidit Bacchides quoniam mortuus est Alchimus et reversus est ad regem et siluit terra annis duobus (Liber I Maccabaeorum 9, 57)
et reddidit ei captivitatem quam prius erat prædatus de terra Juda et conversus abiit in terram suam et non adposuit amplius venire in fines ejus (Liber I Maccabaeorum 9, 72)
et dimidiam partem fructus ligni quod est portionis meæ relinquo vobis ex hodierno et deinceps ne accipiatur a terra Juda et a tribus civitatibus quæ additæ sunt illi ex Samaria et Galilea ex hodierna die et in totum tempus (Liber I Maccabaeorum 10, 30)
et omnem animam Judæorum quæ captiva est a terra Juda in omni regno meo relinquo liberam gratis ut omnes a tributis resolvantur etiam pecorum suorum (Liber I Maccabaeorum 10, 33)
et ex his constituentur supra negotia regni quæ aguntur ex fide et principes sint ex eis et ambulent legibus suis sicut præcepit rex in terra Juda (Liber I Maccabaeorum 10, 37)