Gefunden 4890 Ergebnisse für: Pugna Autem Asor
dies autem quos regnavit Salomon in Hierusalem super omnem Israël quadraginta anni sunt (Liber I Regum 11, 42)
venit autem Roboam in Sychem illuc enim congregatus erat omnis Israël ad constituendum eum regem (Liber I Regum 12, 1)
et nunc pater meus posuit super vos jugum grave ego autem addam super jugum vestrum pater meus cecidit vos flagellis ego autem cædam scorpionibus (Liber I Regum 12, 11)
et locutus est eis secundum consilium juvenum dicens pater meus adgravavit jugum vestrum ego autem addam jugo vestro pater meus cecidit vos flagellis et ego cædam scorpionibus (Liber I Regum 12, 14)
super filios autem Israël quicumque habitabant in civitatibus Juda regnavit Roboam (Liber I Regum 12, 17)
factum est autem cum audisset omnis Israël quod reversus esset Hieroboam miserunt et vocaverunt eum congregato cœtu et constituerunt regem super omnem Israël nec secutus est quisquam domum David præter tribum Juda solam (Liber I Regum 12, 20)
venit autem Roboam Hierusalem et congregavit universam domum Juda et tribum Beniamin centum octoginta milia electorum virorum et bellatorum ut pugnaret contra domum Israël et reduceret regnum Roboam filio Salomonis (Liber I Regum 12, 21)
ædificavit autem Hieroboam Sychem in monte Ephraim et habitavit ibi et egressus inde ædificavit Phanuhel (Liber I Regum 12, 25)
locutus est autem rex ad virum Dei veni mecum domum ut prandeas et dabo tibi munera (Liber I Regum 13, 7)
prophetes autem quidam senex habitabat in Bethel ad quem venit filius suus et narravit ei omnia opera quæ fecerat vir Dei illa die in Bethel et verba quæ locutus fuerat ad regem et narraverunt patri suo (Liber I Regum 13, 11)
qui cum abisset invenit eum leo in via et occidit et erat cadaver ejus projectum in itinere asinus autem stabat juxta illum et leo stabat juxta cadaver (Liber I Regum 13, 24)
dixit autem Dominus ad Ahiam ecce uxor Hieroboam ingreditur ut consulat te super filio suo qui ægrotat hæc et hæc loqueris ei cum ergo illa intraret et dissimularet se esse quæ erat (Liber I Regum 14, 5)