Gefunden 4890 Ergebnisse für: Pugna Autem Asor
nunc autem posuit Deus membra unumquodque eorum in corpore sicut voluit (Epistula I ad Corinthios 12, 18)
nunc autem multa quidem membra unum autem corpus (Epistula I ad Corinthios 12, 20)
honesta autem nostra nullius egent sed Deus temperavit corpus ei cui deerat abundantiorem tribuendo honorem (Epistula I ad Corinthios 12, 24)
vos autem estis corpus Christi et membra de membro (Epistula I ad Corinthios 12, 27)
æmulamini autem charismata majora et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro (Epistula I ad Corinthios 12, 31)
si linguis hominum loquar et angelorum caritatem autem non habeam factus sum velut æs sonans aut cymbalum tinniens (Epistula I ad Corinthios 13, 1)
et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam et habuero omnem fidem ita ut montes transferam caritatem autem non habuero nihil sum (Epistula I ad Corinthios 13, 2)
et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas et si tradidero corpus meum ut ardeam caritatem autem non habuero nihil mihi prodest (Epistula I ad Corinthios 13, 3)
non gaudet super iniquitatem congaudet autem veritati (Epistula I ad Corinthios 13, 6)
cum autem venerit quod perfectum est evacuabitur quod ex parte est (Epistula I ad Corinthios 13, 10)
videmus nunc per speculum in enigmate tunc autem facie ad faciem nunc cognosco ex parte tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum (Epistula I ad Corinthios 13, 12)
nunc autem manet fides spes caritas tria hæc major autem his est caritas (Epistula I ad Corinthios 13, 13)