Gefunden 4890 Ergebnisse für: Pugna Autem Asor
post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum Ananias cum senioribus quibusdam et Tertullo quodam oratore qui adierunt præsidem adversus Paulum (Actus Apostolorum 24, 1)
ne diutius autem te protraham oro breviter audias nos pro tua clementia (Actus Apostolorum 24, 4)
adiecerunt autem et Judæi dicentes hæc ita se habere (Actus Apostolorum 24, 9)
respondit autem Paulus annuente sibi præside dicere ex multis annis esse te judicem genti huic sciens bono animo pro me satisfaciam (Actus Apostolorum 24, 10)
confiteor autem hoc tibi quod secundum sectam quam dicunt heresim sic deservio patrio Deo meo credens omnibus quæ in lege et prophetis scripta sunt (Actus Apostolorum 24, 14)
post annos autem plures elemosynas facturus in gentem meam veni et oblationes et vota (Actus Apostolorum 24, 17)
quidam autem ex Asia Judæi quos oportebat apud te præsto esse et accusare si quid haberent adversum me (Actus Apostolorum 24, 19)
distulit autem illos Felix certissime sciens de via dicens cum tribunus Lysias descenderit audiam vos (Actus Apostolorum 24, 22)
post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua quæ erat Judæa vocavit Paulum et audivit ab eo fidem quæ est in Jesum Christum (Actus Apostolorum 24, 24)
disputante autem illo de justitia et castitate et de judicio futuro timefactus Felix respondit quod nunc adtinet vade tempore autem oportuno accersiam te (Actus Apostolorum 24, 25)
biennio autem expleto accepit successorem Felix Porcium Festum volens autem gratiam præstare Judæis Felix reliquit Paulum vinctum (Actus Apostolorum 24, 27)
Festus autem respondit servari Paulum in Cæsarea se autem maturius profecturum (Actus Apostolorum 25, 4)