Gefunden 4890 Ergebnisse für: Pugna Autem Asor
emisi enim vos cum luctu et ploratu reducet autem vos mihi Deus cum gaudio et jucunditate in sempiternum (Liber Baruch 4, 23)
exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis adducet autem illos Dominus ad te portatos in honorem sicut filios regni (Liber Baruch 5, 6)
obumbraverunt autem et silvæ et omne lignum suavitatis Israël mandato Dei (Liber Baruch 5, 8)
ingressi itaque in Babyloniam eritis illic annis plurimis et tempus longum usque ad generationes septem post hoc autem educam vos inde cum pace (Liber Baruch 6, 2)
nunc autem videbitis in Babylonia deos aureos et argenteos et lapideos et ligneos in umeros portari ostentantes metum gentibus (Liber Baruch 6, 3)
angelus autem meus vobiscum est ipse autem exquiram animas vestras (Liber Baruch 6, 6)
dant autem et ex ipso prostitutis et meretrices ornant et iterum cum receperint illud a meretricibus ornant deos suos (Liber Baruch 6, 10)
hii autem non liberantur ab erugine et tinea (Liber Baruch 6, 11)
opertis autem illis veste purpurea extergent faciem ipsorum propter pulverem domus qui est plurimus inter eos (Liber Baruch 6, 12)
sceptrum autem habet ut homo sicut judex regionis qui in se peccantem non interficit (Liber Baruch 6, 13)
habet etiam gladium in manu et securem se autem de bello et a latronibus non liberat unde vobis notum sit quia non sunt dii (Liber Baruch 6, 14)
lucernas accendunt illis et quidem multas ex quibus nullam videre possunt sunt autem sicut trabes in domo (Liber Baruch 6, 18)