Gefunden 4890 Ergebnisse für: Pugna Autem Asor
dixit autem illi angelus ego sanum ducam et sanum tibi reducam filium tuum (Liber Thobis 5, 20)
respondens autem Tobias dixit bene ambuletis et sit Deus in itinere vestro et angelus ejus comitetur vobiscum (Liber Thobis 5, 21)
tu autem cum acceperis eam ingressus cubiculum per tres dies continens esto ab ea et nihil aliud nisi orationibus vacabis cum ea (Liber Thobis 6, 18)
ipsa autem nocte incenso jecore piscis fugabitur dæmonium (Liber Thobis 6, 19)
tertia autem nocte benedictione consequeris ut filii ex vobis incolomes procreentur (Liber Thobis 6, 21)
transacta autem tertia nocte accipies virginem cum timore Domini amore filiorum magis quam libidinis ductus ut in semine Abrahæ benedictionem in filiis consequaris (Liber Thobis 6, 22)
ingressi sunt autem ad Raguhelem et suscepit eos Raguhel cum gaudio (Liber Thobis 7, 1)
postquam autem locuti sunt præcepit Raguhel occidi arietem et parari convivium cumque hortaretur eos discumbere ad prandendum (Liber Thobis 7, 9)
tunc hortatus est virginem Tobias dixitque ei Sarra exsurge deprecemus Deum hodie et cras et secundum cras quia istis tribus noctibus Deo jungimur tertia autem transacta nocte in nostro erimus coniugio (Liber Thobis 8, 4)
surgentes autem pariter instanter orabant ambo ut sanitas daretur eis (Liber Thobis 8, 6)
misertus es autem duobus unicis fac eos Domine in plenius benedicere te et sacrificium tibi laudis tuæ et suæ sanitatis offerre ut cognoscat universitas gentium quia tu es Deus solus in universa terra (Liber Thobis 8, 19)
uxori autem suæ dixit ut instrueret convivium et præpararet omnia quæ in cibos erant iter agentibus necessaria (Liber Thobis 8, 21)