Mosaico decorativo

Gefunden 4890 Ergebnisse für: Pugna Autem Asor

  • misit autem Ahaz nuntios ad Theglathfalassar regem Assyriorum dicens servus tuus et filius tuus ego sum ascende et salvum me fac de manu regis Syriæ et de manu regis Israël qui consurrexerunt adversum me (Liber II Regum 16, 7)

  • qui et adquievit voluntati ejus ascendit enim rex Assyriorum in Damascum et vastavit eam et transtulit habitatores ejus Cyrenen Rasin autem interfecit (Liber II Regum 16, 9)

  • tulit autem rex Ahaz celatas bases et luterem qui erat desuper et mare deposuit de bubus æneis qui sustentabant illud et posuit super pavimentum stratum lapide (Liber II Regum 16, 17)

  • reliqua autem verborum Ahaz quæ fecit nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda (Liber II Regum 16, 19)

  • anno autem nono Osee cepit rex Assyriorum Samariam et transtulit Israël in Assyrios posuitque eos in Ala et in Habor juxta fluvium Gozan in civitatibus Medorum (Liber II Regum 17, 6)

  • adduxit autem rex Assyriorum de Babylone et de Chutha et de Hajath et de Emath et de Sepharvaim et conlocavit eos in civitatibus Samariæ pro filiis Israël qui possederunt Samariam et habitaverunt in urbibus ejus (Liber II Regum 17, 24)

  • præcepit autem rex Assyriorum dicens ducite illuc unum de sacerdotibus quos inde captivos adduxistis et vadat et habitet cum eis et doceat eos legitima Dei terræ (Liber II Regum 17, 27)

  • viri enim babylonii fecerunt Socchothbenoth viri autem chutheni fecerunt Nergel et viri de Emath fecerunt Asima (Liber II Regum 17, 30)

  • porro Evei fecerunt Nebaaz et Tharthac hii autem qui erant de Sepharvaim conburebant filios suos igni Adramelech et Anamelech diis Sepharvaim (Liber II Regum 17, 31)

  • et nihilominus colebant Dominum fecerunt autem sibi de novissimis sacerdotes excelsorum et ponebant eos in fanis sublimibus (Liber II Regum 17, 32)

  • misit autem rex Assyriorum Tharthan et Rabsaris et Rabsacen de Lachis ad regem Ezechiam cum manu valida Hierusalem qui cum ascendissent venerunt in Hierusalem et steterunt juxta aquæductum piscinæ superioris quæ est in via agri Fullonis (Liber II Regum 18, 17)

  • vocaveruntque regem egressus est autem ad eos Eliachim filius Helciæ præpositus domus et Sobna scriba et Joahe filius Asaph a commentariis (Liber II Regum 18, 18)


"Proponha-se a exercitar-se nas virtudes". São Padre Pio de Pietrelcina