Gefunden 634 Ergebnisse für: Propter
propter hoc nunc audite verbum Domini reliquiæ Juda hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël si posueritis faciem vestram ut ingrediamini Ægyptum et intraveritis ut ibi habitetis (Liber Ieremiae 42, 15)
propter malitiam quam fecerunt ut me ad iracundiam provocarent et irent et sacrificarent et colerent deos alienos quos nesciebant et illi et vos et patres vestri (Liber Ieremiae 44, 3)
et non poterat Dominus ultra portare propter malitiam studiorum vestrorum et propter abominationes quas fecistis et facta est terra vestra in desolationem et in stuporem et in maledictum eo quod non sit habitator sicut est dies hæc (Liber Ieremiae 44, 22)
fuit enim in derisum tibi Israël quasi inter fures repperisses eum propter verba ergo tua quæ adversum illum locutus es captivus duceris (Liber Ieremiae 48, 27)
GIMEL migravit Juda propter adflictionem et multitudinem servitutis habitavit inter gentes nec invenit requiem omnes persecutores ejus adprehenderunt eam inter angustias (Lamentationes 1, 3)
HE facti sunt hostes ejus in capite inimici illius locupletati sunt quia Dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum ejus parvuli ejus ducti sunt captivi ante faciem tribulantis (Lamentationes 1, 5)
THAU ingrediatur omne malum eorum coram te et devindemia eos sicut vindemiasti me propter omnes iniquitates meas multi enim gemitus mei et cor meum mærens (Lamentationes 1, 22)
MEM propter peccata prophetarum ejus iniquitates sacerdotum ejus qui effuderunt in medio ejus sanguinem justorum (Lamentationes 4, 13)
propter montem Sion quia disperiit vulpes ambulaverunt in eo (Lamentationes 5, 18)
propter quod statuit Dominus Deus noster verbum suum quod locutus est ad nos et ad judices nostros qui judicaverunt in Israël et ad reges nostros et ad principes nostros et ad omnem Israël et Juda (Liber Baruch 2, 1)
exaudi Domine preces nostras et orationes nostras et educ nos propter te et da nobis invenire gratiam ante faciem eorum qui nos abduxerunt (Liber Baruch 2, 14)
et posuisti templum in quo invocatum est nomen tuum in ipso sicut hæc dies propter iniquitatem domus Israël et domus Juda (Liber Baruch 2, 26)
