Mosaico decorativo

Gefunden 634 Ergebnisse für: Propter

  • et fugerunt habitatores Hierusalem propter eos et facta est habitatio exterorum et facta est extera semini suo et nati ejus reliquerunt eam (Liber I Maccabaeorum 1, 40)

  • et vidit quod defecit pecunia de thesauris et tributa regionis modica propter dissensionem et plagam quam fecit in terra ut tolleret legitima quæ erant a primis diebus (Liber I Maccabaeorum 3, 29)

  • et filii populi nostri propter hoc abalienabantur se a nobis et quicumque inveniebantur ex nobis interficiebantur et hereditates nostræ diripiebantur (Liber I Maccabaeorum 6, 24)

  • et constituamus illis ut ambulent in legitimis suis sicut prius propter legitima enim ipsorum quæ despeximus irati sunt et fecerunt omnia hæc (Liber I Maccabaeorum 6, 59)

  • et ait Judas absit istam rem facere ut fugiamus ab eis et si adpropiavit tempus nostrum moriamur in virtute propter fratres nostros et non inferamus crimen gloriæ nostræ (Liber I Maccabaeorum 9, 10)

  • genti Judæorum amicis nostris et conservantibus quæ justa sunt apud nos decrevimus benefacere propter benignitatem ipsorum quam erga nos habent (Liber I Maccabaeorum 11, 33)

  • horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israël et relictus sum ego solus (Liber I Maccabaeorum 13, 4)

  • considerantes enim multitudinem librorum et difficultatem volentibus adgredi narrationes historiarum propter multitudinem rerum (Liber II Maccabaeorum 2, 25)

  • sicut hii qui præparant convivium et quærunt aliorum voluntati parere propter multorum gratiam libenter laborem sustinemus (Liber II Maccabaeorum 2, 28)

  • igitur cum sancta civitas habitaretur in omni pace leges etiam adhuc optime custodirentur propter Oniæ pontificis pietatem et animos odio habentes mala (Liber II Maccabaeorum 3, 1)

  • cumque summus sacerdos exoraret idem juvenes eisdem vestibus amicti adstantes Heliodoro dixerunt Oniæ sacerdoti gratias age nam propter eum tibi Dominus vitam donavit (Liber II Maccabaeorum 3, 33)

  • erat autem hoc non initium sed incrementum quoddam et profectus gentilis et alienigenæ conversationis propter impii et non sacerdotis Jasonis nefarium et inauditum scelus (Liber II Maccabaeorum 4, 13)


“Uma Missa bem assistida em vida será mais útil à sua salvação do que tantas outras que mandarem celebrar por você após sua morte!” São Padre Pio de Pietrelcina