Gefunden 1074 Ergebnisse für: Prophetia Moab contra Moab et castra Elisaeum

  • sin autem prolixior atque concisus clangor increpuerit movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam (Liber Numeri 10, 5)

  • si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos clangetis ululantibus tubis et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum (Liber Numeri 10, 9)

  • moveruntque castra primi juxta imperium Domini in manu Mosi (Liber Numeri 10, 13)

  • moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas in quorum exercitu princeps erat Helisama filius Ammiud (Liber Numeri 10, 22)

  • hæc sunt castra et profectiones filiorum Israël per turmas suas quando egrediebantur (Liber Numeri 10, 28)

  • et ille noli inquit nos relinquere tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus et eris ductor noster (Liber Numeri 10, 31)

  • interea ortum est murmur populi quasi dolentium pro labore contra Dominum quod cum audisset iratus est et accensus in eos ignis Domini devoravit extremam castrorum partem (Liber Numeri 11, 1)

  • vocavitque nomen loci illius Incensio eo quod succensus fuisset contra eos ignis Domini (Liber Numeri 11, 3)

  • cumque descenderet nocte super castra ros descendebat pariter et man (Liber Numeri 11, 9)

  • unde mihi carnes ut dem tantæ multitudini flent contra me dicentes da nobis carnes ut comedamus (Liber Numeri 11, 13)

  • reversusque est Moses et majores natu Israël in castra (Liber Numeri 11, 30)

  • ventus autem egrediens a Domino arreptas trans mare coturnices detulit et dimisit in castra itinere quantum uno die confici potest ex omni parte castrorum per circuitum volabantque in ære duobus cubitis altitudine super terram (Liber Numeri 11, 31)


“Faltar com a caridade¨¦ como ferir a pupila dos olhos de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina