Gefunden 932 Ergebnisse für: Prophetam Samuel: Bellum Contra Philisthæos
verumtamen scitote et cognoscite quod si occideritis me sanguinem innocentem traditis contra vosmet ipsos et contra civitatem istam et habitatores ejus in veritate enim misit me Dominus ad vos ut loquerer in auribus vestris omnia verba hæc (Liber Ieremiae 26, 15)
numquid morte condemnavit eum Ezechias rex Juda et omnis Juda numquid non timuerunt Dominum et deprecati sunt faciem Domini et pænituit Dominum mali quod locutus erat adversum eos itaque nos facimus malum grande contra animas nostras (Liber Ieremiae 26, 19)
et dixit Hieremias propheta ad Ananiam prophetam in oculis sacerdotum et in oculis omnis populi qui stabant in domo Domini (Liber Ieremiae 28, 5)
et dixit Hieremias propheta ad Ananiam prophetam audi Anania non misit te Dominus et tu confidere fecisti populum istum in mendacio (Liber Ieremiae 28, 15)
quia hæc dicit Dominus exultate in lætitia Jacob et hinnite contra caput gentium personate canite et dicite salva Domine populum tuum reliquias Israël (Liber Ieremiae 31, 7)
verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino quando Nabuchodonosor rex Babylonis et omnis exercitus ejus universaque regna terræ quæ erant sub potestate manus ejus et omnes populi bellabant contra Hierusalem et contra omnes urbes ejus dicens (Liber Ieremiae 34, 1)
et exercitus regis Babylonis pugnabat contra Hierusalem et contra omnes civitates Juda quæ reliquæ erant contra Lachis et contra Azeca hæc enim supererant de civitatibus Juda urbes munitæ (Liber Ieremiae 34, 7)
et præcepit rex Hieremaël filio Ammelech et Sarajæ filio Ezrihel et Selemiæ filio Abdehel ut conprehenderent Baruch scribam et Hieremiam prophetam abscondit autem eos Dominus (Liber Ieremiae 36, 26)
propterea hæc dicit Dominus contra Joachim regem Juda non erit ex eo qui sedeat super solium David et cadaver ejus proicietur ad æstum per diem et ad gelu per noctem (Liber Ieremiae 36, 30)
et visitabo contra eum et contra semen ejus et contra servos ejus iniquitates suas et adducam super eos et super habitatores Hierusalem et super viros Juda omne malum quod locutus sum ad eos et non audierunt (Liber Ieremiae 36, 31)
et misit rex Sedecias Juchal filium Selemiæ et Sophoniam filium Maasiæ sacerdotem ad Hieremiam prophetam dicens ora pro nobis Dominum Deum nostrum (Liber Ieremiae 37, 3)
et factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam dicens (Liber Ieremiae 37, 5)