Mosaico decorativo

Gefunden 1194 Ergebnisse für: Promissa Terra

  • ecce ego adducam eos de terra aquilonis et congregabo eos ab extremis terræ inter quos erunt cæcus et claudus et prægnans et pariens simul cœtus magnus revertentium huc (Liber Ieremiae 31, 8)

  • hæc dicit Dominus quiescat vox tua a ploratu et oculi tui a lacrimis quia est merces operi tuo ait Dominus et revertentur de terra inimici (Liber Ieremiae 31, 16)

  • hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël adhuc dicent verbum istud in terra Juda et in urbibus ejus cum convertero captivitatem eorum benedicat tibi Dominus pulchritudo justitiæ mons sanctus (Liber Ieremiae 31, 23)

  • non secundum pactum quod pepigi cum patribus vestris in die qua adprehendi manum eorum ut educerem eos de terra Ægypti pactum quod irritum fecerunt et ego dominatus sum eorum dicit Dominus (Liber Ieremiae 31, 32)

  • et venit ad me Anamehel filius patrui mei secundum verbum Domini ad vestibulum carceris et ait ad me posside agrum meum qui est in Anathoth in terra Beniamin quia tibi conpetit hereditas et tu propinquus ut possideas intellexi autem quod verbum Domini esset (Liber Ieremiae 32, 8)

  • hæc enim dicit Dominus exercituum Deus Israël adhuc possidebuntur domus et agri et vineæ in terra ista (Liber Ieremiae 32, 15)

  • qui posuisti signa et portenta in terra Ægypti usque ad diem hanc et in Israël et in hominibus et fecisti tibi nomen sicut est dies hæc (Liber Ieremiae 32, 20)

  • et eduxisti populum tuum Israël de terra Ægypti in signis et in portentis et in manu robusta et in brachio extento et in terrore magno (Liber Ieremiae 32, 21)

  • et lætabor super eis cum bene eis fecero et plantabo eos in terra ista in veritate in toto corde meo et in tota anima mea (Liber Ieremiae 32, 41)

  • et possidebuntur agri in terra ista de qua vos dicitis quod deserta sit eo quod non remanserit homo et jumentum et data sit in manu Chaldeorum (Liber Ieremiae 32, 43)

  • agri pecunia ementur et scribentur in libro et inprimetur signum et testis adhibebitur in terra Beniamin et in circuitu Hierusalem in civitatibus Juda et in civitatibus montanis et in civitatibus campestribus et in civitatibus quæ ad austrum sunt quia convertam captivitatem eorum ait Dominus (Liber Ieremiae 32, 44)

  • in civitatibus montuosis et in civitatibus campestribus et in civitatibus quæ ad austrum sunt et in terra Beniamin et in circuitu Hierusalem et in civitatibus Juda adhuc transibunt greges ad manum numerantis ait Dominus (Liber Ieremiae 33, 13)


"Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece." São Padre Pio de Pietrelcina