Mosaico decorativo

Gefunden 1194 Ergebnisse für: Promissa Terra

  • agitatione agitabitur terra sicut ebrius et auferetur quasi tabernaculum unius noctis et gravabit eam iniquitas sua et corruet et non adiciet ut resurgat (Liber Isaiae 24, 20)

  • præcipitabit mortem in sempiternum et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie et obprobrium populi sui auferet de universa terra quia Dominus locutus est (Liber Isaiae 25, 8)

  • in die illa cantabitur canticum istud in terra Juda urbs fortitudinis nostræ salvator ponetur in ea murus et antemurale (Liber Isaiae 26, 1)

  • anima mea desideravit te in nocte sed et spiritu meo in præcordiis meis de mane vigilabo ad te cum feceris judicia tua in terra justitiam discent habitatores orbis (Liber Isaiae 26, 9)

  • misereamur impio et non discet justitiam in terra sanctorum inique gessit et non videbit gloriam Domini (Liber Isaiae 26, 10)

  • concepimus et quasi parturivimus et peperimus spiritum salutes non fecimus in terra ideo non ceciderunt habitatores terræ (Liber Isaiae 26, 18)

  • ecce enim Dominus egreditur de loco suo ut visitet iniquitatem habitatoris terræ contra eum et revelabit terra sanguinem suum et non operiet ultra interfectos suos (Liber Isaiae 26, 21)

  • et erit in die illa clangetur in tuba magna et venient qui perditi fuerant de terra Assyriorum et qui ejecti erant in terra Ægypti et adorabunt Dominum in monte sancto in Hierusalem (Liber Isaiae 27, 13)

  • humiliaberis de terra loqueris et de humo audietur eloquium tuum et erit quasi pythonis de terra vox tua et de humo eloquium tuum mussitabit (Liber Isaiae 29, 4)

  • onus jumentorum austri in terra tribulationis et angustiæ leæna et leo ex eis vipera et regulus volans portantes super umeros jumentorum divitias suas et super gibbum camelorum thesauros suos ad populum qui eis prodesse non poterit (Liber Isaiae 30, 6)

  • et dabitur pluvia semini tuo ubicumque seminaveris in terra et panis frugum terræ erit uberrimus et pinguis pascetur in possessione tua in die illo agnus spatiose (Liber Isaiae 30, 23)

  • et erit vir sicut qui absconditur a vento et celat se a tempestate sicut rivi aquarum in siti et umbra petræ prominentis in terra deserta (Liber Isaiae 32, 2)


"Sigamos o caminho que nos conduz a Deus." São Padre Pio de Pietrelcina