Mosaico decorativo

Gefunden 4770 Ergebnisse für: Pro

  • neque enim propter justitias tuas et æquitatem cordis tui ingredieris ut possideas terras eorum sed quia illæ egerunt impie te intrœunte deletæ sunt et ut conpleret verbum suum Dominus quod sub juramento pollicitus est patribus tuis Abraham Isaac et Jacob (Liber Deuteronomii 9, 5)

  • scito igitur quod non propter justitias tuas Dominus Deus tuus dederit tibi terram hanc optimam in possessionem cum durissimæ cervicis sis populus (Liber Deuteronomii 9, 6)

  • memento et ne obliviscaris quomodo ad iracundiam provocaveris Dominum Deum tuum in solitudine ex eo die quo es egressus ex Ægypto usque ad locum istum semper adversum Dominum contendisti (Liber Deuteronomii 9, 7)

  • nam et in Horeb provocasti eum et iratus delere te voluit (Liber Deuteronomii 9, 8)

  • projeci tabulas de manibus meis confregique eas in conspectu vestro (Liber Deuteronomii 9, 17)

  • et procidi ante Dominum sicut prius quadraginta diebus et noctibus panem non comedens et aquam non bibens propter omnia peccata vestra quæ gessistis contra Dominum et eum ad iracundiam provocastis (Liber Deuteronomii 9, 18)

  • adversum Aaron quoque vehementer iratus voluit eum conterere et pro illo similiter deprecatus sum (Liber Deuteronomii 9, 20)

  • peccatum autem vestrum quod feceratis id est vitulum arripiens igne conbusi et in frusta comminuens omninoque in pulverem redigens projeci in torrentem qui de monte descendit (Liber Deuteronomii 9, 21)

  • in Incendio quoque et in Temptatione et in sepulchris Concupiscentiæ provocastis Dominum (Liber Deuteronomii 9, 22)

  • filii autem Israël castra moverunt ex Beroth filiorum Jacan in Musera ubi Aaron mortuus ac sepultus est pro quo sacerdotio functus est filius ejus Eleazar (Liber Deuteronomii 10, 6)

  • inde venerunt in Gadgad de quo loco profecti castrametati sunt in Jetabatha in terra aquarum atque torrentium (Liber Deuteronomii 10, 7)

  • quam ob rem non habuit Levi partem neque possessionem cum fratribus suis quia ipse Dominus possessio ejus est sicut promisit ei Dominus Deus tuus (Liber Deuteronomii 10, 9)


“O santo silêncio nos permite ouvir mais claramente a voz de Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina