Gefunden 4770 Ergebnisse für: Pro
quod si oculus tuus dexter scandalizat te erue eum et proice abs te expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum mittatur in gehennam (Evangelium secundum Matthaeum 5, 29)
et si dextera manus tua scandalizat te abscide eam et proice abs te expedit tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum eat in gehennam (Evangelium secundum Matthaeum 5, 30)
audistis quia dictum est oculum pro oculo et dentem pro dente (Evangelium secundum Matthaeum 5, 38)
audistis quia dictum est diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum (Evangelium secundum Matthaeum 5, 43)
ego autem dico vobis diligite inimicos vestros benefacite his qui oderunt vos et orate pro persequentibus et calumniantibus vos (Evangelium secundum Matthaeum 5, 44)
omnia ergo quæcumque vultis ut faciant vobis homines et vos facite eis hæc est enim lex et prophetæ (Evangelium secundum Matthaeum 7, 12)
adtendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium intrinsecus autem sunt lupi rapaces (Evangelium secundum Matthaeum 7, 15)
multi dicent mihi in illa die Domine Domine nonne in nomine tuo prophetavimus et in tuo nomine dæmonia ejecimus et in tuo nomine virtutes multas fecimus (Evangelium secundum Matthaeum 7, 22)
et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens Domine si vis potes me mundare (Evangelium secundum Matthaeum 8, 2)
ut adimpleretur quod dictum est per Esajam prophetam dicentem ipse infirmitates nostras accepit et ægrotationes portavit (Evangelium secundum Matthaeum 8, 17)
euntes autem prædicate dicentes quia adpropinquavit regnum cælorum (Evangelium secundum Matthaeum 10, 7)
infirmos curate mortuos suscitate leprosos mundate dæmones eicite gratis accepistis gratis date (Evangelium secundum Matthaeum 10, 8)