Gefunden 4770 Ergebnisse für: Pro
bovem et arietem pro pacificis et immolate eos coram Domino in sacrificio singulorum similam oleo conspersam offerentes hodie enim Dominus apparebit vobis (Liber Leviticus 9, 4)
dixit et ad Aaron accede ad altare et immola pro peccato tuo offer holocaustum et deprecare pro te et pro populo cumque mactaveris hostiam populi ora pro eo sicut præcepit Dominus (Liber Leviticus 9, 7)
statimque Aaron accedens ad altare immolavit vitulum pro peccato suo (Liber Leviticus 9, 8)
adipemque et renunculos ac reticulum jecoris quæ sunt pro peccato adolevit super altare sicut præceperat Dominus Mosi (Liber Leviticus 9, 10)
et pro peccato populi offerens mactavit hircum expiatoque altari (Liber Leviticus 9, 15)
et tendens manum contra populum benedixit eis sicque conpletis hostiis pro peccato et holocaustis et pacificis descendit (Liber Leviticus 9, 22)
dixitque Moses ad Aaron hoc est quod locutus est Dominus sanctificabor in his qui adpropinquant mihi et in conspectu omnis populi glorificabor quod audiens tacuit Aaron (Liber Leviticus 10, 3)
et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum inter pollutum et mundum (Liber Leviticus 10, 10)
inter hæc hircum qui oblatus fuerat pro peccato cum quæreret Moses exustum repperit iratusque contra Eleazar et Ithamar filios Aaron qui remanserant ait (Liber Leviticus 10, 16)
cur non comedistis hostiam pro peccato in loco sancto quæ sancta sanctorum est et data vobis ut portetis iniquitatem multitudinis et rogetis pro ea in conspectu Domini (Liber Leviticus 10, 17)
respondit Aaron oblata est hodie victima pro peccato et holocaustum coram Domino mihi autem accidit quod vides quomodo potui comedere eam aut placere Domino in cærimoniis mente lugubri (Liber Leviticus 10, 19)
cumque expleti fuerint dies purificationis ejus pro filio sive pro filia deferet agnum anniculum in holocaustum et pullum columbæ sive turturem pro peccato ad ostium tabernaculi testimonii et tradet sacerdoti (Liber Leviticus 12, 6)
