Gefunden 1180 Ergebnisse für: Pot
et confundantur omnes, qui ostendunt servis tuis mala, confundantur in omni potentia tua, et robur eorum conteratur (Prophetia Danielis 3, 44)
Et congregati satrapæ et magistratus, et iudices, et potentes regis contemplabantur viros illos, quoniam nihil potestatis habuisset ignis in corporibus eorum, et capillus capitis eorum non esset adustus, et sarabala eorum non fuissent immutata, et odor ignis non transisset per eos. (Prophetia Danielis 3, 94)
signa eius, quia magna sunt et mirabilia eius, quia fortia et regnum eius regnum sempiternum, et potestas eius in generationem et generationem. (Prophetia Danielis 3, 100)
Hoc somnium vidi ego Nabuchodonosor rex tu ergo Baltassar interpretationem narra festinus quia omnes sapientes regni mei non queunt solutionem edicere mihi tu autem potes, quia spiritus deorum sanctorum in te est. (Prophetia Danielis 4, 15)
Tu es rex, qui magnificatus es, et invaluisti et magnitudo tua crevit, et pervenit usque ad caëlum, et potestas tua in terminos universæ terræ. (Prophetia Danielis 4, 19)
Quod autem præcepit ut relinqueretur germen radicum eius, id est arboris regnum tuum tibi manebit postquam cognoveris potestatem esse caëlestem. (Prophetia Danielis 4, 23)
Igitur post finem dierum ego Nabuchodonosor oculos meos ad caëlum levavi, et sensus meus redditus est mihi et Altissimo benedixi, et viventem in sempiternum laudavi, et glorificavi quia potestas eius potestas sempiterna, et regnum eius in generationem et generationem. (Prophetia Danielis 4, 31)
Nunc igitur ego Nabuchodonosor laudo, et magnifico, et glorifico regem caëli quia omnia opera eius vera, et viæ eius iudicia, et gradientes in superbia potest humiliare. (Prophetia Danielis 4, 34)
Tunc ingressi omnes sapientes regis non potuerunt nec scripturam legere, nec interpretationem indicare regi. (Prophetia Danielis 5, 8)
et a filiis hominum eiectus est, sed et cor eius cum bestiis positum est, et cum onagris erat habitatio eius fœnum quoque ut bos comedebat, et rore caëli corpus eius infectum est, donec cognosceret quod potestatem haberet Altissimus in regno hominum et quemcumque voluerit, suscitabit super illud. (Prophetia Danielis 5, 21)
Tunc iubente rege indutus est Daniel purpura, et circumdata est torques aurea collo eius et prædicatum est de eo quod haberet potestatem tertius in regno suo. (Prophetia Danielis 5, 29)
Porro rex cogitabat constituere eum super omne regnum unde principes, et satrapæ quærebant occasionem ut invenirent Danieli ex latere regis nullamque causam, et suspicionem reperire potuerunt, eo quod fidelis esset, et omnis culpa, et suspicio non inveniretur in eo. (Prophetia Danielis 6, 4)
