Gefunden 1180 Ergebnisse für: Pot
pertransiens autem Syriam Subal et omnem Apamiam omnemque Mesopotamiam venit ad Idumeos in terra Gabaa (Liber Iudith 3, 14)
sacerdos etiam Heliachim scripsit ad universos qui erant contra Hesdrælon quæ est contra faciem campi magni juxta Dothain et universis per quos transitus esse poterat (Liber Iudith 4, 5)
ut obtinerent ascensus montium per quos via esse poterat ad Hierusalem ut illic custodirent ubi angustum iter esse poterat inter montes (Liber Iudith 4, 6)
memores estote Mosi servi Domini qui Amalech confidentem in virtute sua et in potentia sua et in exercitu suo et in clypeis suis et in curribus suis et in equitibus suis non ferro pugnando sed precibus sanctis orando dejecit (Liber Iudith 4, 13)
hic primum in Mesopotamiam habitavit quoniam noluerunt sequi deos patrum suorum qui erant in terra Chaldeorum (Liber Iudith 5, 7)
egressis etiam mare Rubrum deserta Sina montis occurrerunt in quibus numquam homo habitare potuit vel filius hominis requievit (Liber Iudith 5, 14)
denique Chananeum regem et Jebuseum et Ferezeum et Hettheum et Eveum et Amorreum et omnes potentes in Esebon prostraverunt et terras eorum et civitates eorum ipsi possederunt (Liber Iudith 5, 20)
nunc ergo meus domine perquire si est aliqua iniquitas eorum in conspectu Dei eorum ascendamus ad illos quoniam tradens tradet illos Deus eorum tibi et subiugati erunt sub jugo potentiæ tuæ (Liber Iudith 5, 24)
si autem non est offensio populi hujus coram Deo suo non poterimus resistere illis quoniam Deus eorum defendet illos et erimus in obprobrium universæ terræ (Liber Iudith 5, 25)
ut ergo agnoscat Achior quoniam fallit nos ascendemus in montana et cum capti fuerint potentes eorum tunc cum eisdem gladio transverberabitur (Liber Iudith 5, 28)
erant tamen non longe a muris fontes ex quibus furtim videbantur haurire aquam ad refocilandum potius quam ad potandum (Liber Iudith 7, 7)
non est iste sermo qui misericordiam provocet sed potius qui iram excitet et furorem accendat (Liber Iudith 8, 12)
