Gefunden 1180 Ergebnisse für: Pot
et tunc auferet Dominus in conspectu vestro gentes magnas et robustissimas et nullus vobis resistere poterit (Liber Iosue 23, 9)
tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotamiæ finibus et adduxi eum in terram Chanaan multiplicavique semen ejus (Liber Iosue 24, 3)
nunc ergo timete Dominum et servite ei perfecto corde atque verissimo et auferte deos quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia et in Ægypto ac servite Domino (Liber Iosue 24, 14)
sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis optio vobis datur eligite hodie quod placet cui potissimum servire debeatis utrum diis quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia an diis Amorreorum in quorum terra habitatis ego autem et domus mea serviemus Domino (Liber Iosue 24, 15)
dixitque Josue ad populum non poteritis servire Domino Deus enim sanctus et fortis æmulator est nec ignoscet sceleribus vestris atque peccatis (Liber Iosue 24, 19)
fuitque Dominus cum Juda et montana possedit nec potuit delere habitatores vallis quia falcatis curribus abundabant (Liber Iudicum 1, 19)
iratusque Dominus contra Israël tradidit eos in manibus diripientium qui ceperunt eos et vendiderunt hostibus qui habitabant per gyrum nec potuerunt resistere adversariis suis (Liber Iudicum 2, 14)
iratusque Dominus contra Israël tradidit eos in manus Chusanrasathaim regis Mesopotamiæ servieruntque ei octo annis (Liber Iudicum 3, 8)
sed percusserunt Moabitas in tempore illo circiter decem milia omnes robustos et fortes viros nullus eorum evadere potuit (Liber Iudicum 3, 29)
quibus ille respondit quid enim tale facere potui quale vos fecistis nonne melior est racemus Ephraim vindemiis Abiezer (Liber Iudicum 8, 2)
in manus vestras tradidit Dominus principes Madian Oreb et Zeb quid tale facere potui quale vos fecistis quod cum locutus esset requievit spiritus eorum quo tumebant contra eum (Liber Iudicum 8, 3)
cumque venisset Gedeon ad Jordanem transivit eum cum trecentis viris qui secum erant et præ lassitudine fugientes persequi non poterant (Liber Iudicum 8, 4)
