Gefunden 551 Ergebnisse für: Populus
pepigit igitur Jojada fœdus inter Dominum et inter regem et inter populum ut esset populus Domini et inter regem et populum (Liber II Regum 11, 17)
ingressusque est omnis populus terræ templum Baal et destruxerunt aras ejus et imagines contriverunt valide Matthan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altari et posuit sacerdos custodias in domo Domini (Liber II Regum 11, 18)
lætatusque est omnis populus terræ et civitas conquievit Athalia autem occisa est gladio in domo regis (Liber II Regum 11, 20)
verumtamen excelsa non abstulit adhuc populus immolabat et adolebat in excelsis incensum (Liber II Regum 12, 3)
nisi hoc tantum quod excelsa non abstulit adhuc enim populus immolabat et adolebat in excelsis (Liber II Regum 14, 4)
tulit autem universus populus Judæ Azariam annos natum sedecim et constituerunt eum regem pro patre ejus Amasia (Liber II Regum 14, 21)
verumtamen excelsa non est demolitus adhuc populus sacrificabat et adolebat incensum in excelsis (Liber II Regum 15, 4)
verumtamen excelsa non abstulit adhuc populus immolabat et adolebat incensum in excelsis ipse ædificavit portam domus Domini sublimissimam (Liber II Regum 15, 35)
tacuit itaque populus et non respondit ei quicquam siquidem præceptum regis acceperant ut non responderent ei (Liber II Regum 18, 36)
percussit autem populus terræ omnes qui coniuraverant contra regem Amon et constituerunt sibi regem Josiam filium ejus pro eo (Liber II Regum 21, 24)
ascenditque rex templum Domini et omnes viri Juda universique qui habitant in Hierusalem cum eo sacerdotes et prophetæ et omnis populus a parvo usque ad magnum legitque cunctis audientibus omnia verba libri fœderis qui inventus est in domo Domini (Liber II Regum 23, 2)
stetitque rex super gradum et percussit fœdus coram Domino ut ambularent post Dominum et custodirent præcepta ejus et testimonia et cærimonias in omni corde et in tota anima et suscitarent verba fœderis hujus quæ scripta erant in libro illo adquievitque populus pacto (Liber II Regum 23, 3)
