Mosaico decorativo

Gefunden 551 Ergebnisse für: Populus

  • responditque Husai ad Absalom nequaquam quia illius ero quem elegit Dominus et omnis hic populus et universus Israël et cum eo manebo (Liber II Samuelis 16, 18)

  • et inruens super eum quippe qui lassus est et solutis manibus percutiam eum cumque fugerit omnis populus qui cum eo est percutiam regem desolatum (Liber II Samuelis 17, 2)

  • et reducam universum populum quomodo omnis reverti solet unum enim virum tu quæris et omnis populus erit in pace (Liber II Samuelis 17, 3)

  • et fortissimus quoque cujus cor est quasi leonis pavore solvetur scit enim omnis populus Israël fortem esse patrem tuum et robustos omnes qui cum eo sunt (Liber II Samuelis 17, 10)

  • nunc ergo mittite cito et nuntiate David dicentes ne moremini nocte hac in campestribus deserti sed absque dilatione transgredere ne forte absorbeatur rex et omnis populus qui cum eo est (Liber II Samuelis 17, 16)

  • surrexit ergo David et omnis populus qui erat cum eo et transierunt Jordanem donec dilucesceret et ne unus quidem residuus fuit qui non transisset fluvium (Liber II Samuelis 17, 22)

  • et respondit populus non exibis sive enim fugerimus non magnopere ad eos de nobis pertinebit sive media pars ceciderit e nobis non satis curabunt quia tu unus pro decem milibus conputaris melius est igitur ut sis nobis in urbe præsidio (Liber II Samuelis 18, 3)

  • ad quos rex ait quod vobis rectum videtur hoc faciam stetit ergo rex juxta portam egrediebaturque populus per turmas suas centeni et milleni (Liber II Samuelis 18, 4)

  • et præcepit rex Joab et Abisai et Ethai dicens servate mihi puerum Absalom et omnis populus audiebat præcipientem regem cunctis principibus pro Absalom (Liber II Samuelis 18, 5)

  • itaque egressus est populus in campum contra Israël et factum est prœlium in saltu Ephraim (Liber II Samuelis 18, 6)

  • et cæsus est ibi populus Israël ab exercitu David factaque est ibi plaga magna in die illa viginti milium (Liber II Samuelis 18, 7)

  • et versa est victoria in die illa in luctum omni populo audivit enim populus in die illa dici dolet rex super filio suo (Liber II Samuelis 19, 2)


“Se você fala das próprias virtudes para se exibir ou para vã ostentação perde todo o mérito.” São Padre Pio de Pietrelcina