Mosaico decorativo

Gefunden 2807 Ergebnisse für: Populus Israel

  • fili hominis propheta de pastoribus Israël propheta et dices pastoribus hæc dicit Dominus Deus væ pastoribus Israël qui pascebant semet ipsos nonne greges pascuntur a pastoribus (Prophetia Ezechielis 34, 2)

  • et educam eas de populis et congregabo eas de terris et inducam eas in terram suam et pascam eas in montibus Israël in rivis et in cunctis sedibus terræ (Prophetia Ezechielis 34, 13)

  • in pascuis uberrimis pascam eas et in montibus excelsis Israël erunt pascuæ eorum ibi requiescent in herbis virentibus et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israël (Prophetia Ezechielis 34, 14)

  • et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis et ipsi populus meus domus Israël ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 34, 30)

  • eo quod fueris inimicus sempiternus et concluseris filios Israël in manus gladii in tempore adflictionis eorum in tempore iniquitatis extremæ (Prophetia Ezechielis 35, 5)

  • et scies quia ego Dominus audivi universa obprobria tua quæ locutus es de montibus Israël dicens deserti nobis dati sunt ad devorandum (Prophetia Ezechielis 35, 12)

  • sicuti gavisus es super hereditatem domus Israël eo quod fuerit dissipata sic faciam tibi dissipatus eris mons Seir et Idumea omnis et scient quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 35, 15)

  • tu autem fili hominis propheta super montes Israël et dices montes Israël audite verbum Domini (Prophetia Ezechielis 36, 1)

  • propterea montes Israël audite verbum Domini Dei hæc dicit Dominus Deus montibus et collibus torrentibus vallibusque et desertis parietinis et urbibus derelictis quæ depopulatæ sunt et subsannatæ a reliquis gentibus per circuitum (Prophetia Ezechielis 36, 4)

  • idcirco vaticinare super humum Israël et dices montibus et collibus jugis et vallibus hæc dicit Dominus Deus ecce ego in zelo meo et in furore meo locutus sum eo quod confusionem gentium sustinueritis (Prophetia Ezechielis 36, 6)

  • vos autem montes Israël ramos vestros germinetis et fructum vestrum adferatis populo meo Israël prope est enim ut veniat (Prophetia Ezechielis 36, 8)

  • et multiplicabo in vobis homines omnemque domum Israël et habitabuntur civitates et ruinosa instaurabuntur (Prophetia Ezechielis 36, 10)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina