Mosaico decorativo

Gefunden 2807 Ergebnisse für: Populus Israel

  • de civitate enim sancta vocati sunt et super Deum Israël constabiliti sunt Dominus exercituum nomen ejus (Liber Isaiae 48, 2)

  • audi me Jacob et Israël quem ego voco ego ipse ego primus et ego novissimus (Liber Isaiae 48, 12)

  • hæc dicit Dominus redemptor tuus Sanctus Israël ego Dominus Deus tuus docens te utilia gubernans te in via qua ambulas (Liber Isaiae 48, 17)

  • et dixit mihi servus meus es tu Israël quia in te gloriabor (Liber Isaiae 49, 3)

  • et nunc dicit Dominus formans me ex utero servum sibi ut reducam Jacob ad eum et Israël non congregabitur et glorificatus sum in oculis Domini et Deus meus factus est fortitudo mea (Liber Isaiae 49, 5)

  • et dixit parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob et feces Israël convertendas dedi te in lucem gentium ut sis salus mea usque ad extremum terræ (Liber Isaiae 49, 6)

  • hæc dicit Dominus redemptor Israël Sanctus ejus ad contemptibilem animam ad abominatam gentem ad servum dominorum reges videbunt et consurgent principes et adorabunt propter Dominum quia fidelis est et Sanctum Israël qui elegit te (Liber Isaiae 49, 7)

  • adtendite ad me populus meus et tribus mea me audite quia lex a me exiet et judicium meum in lucem populorum requiescet (Liber Isaiae 51, 4)

  • audite me qui scitis justum populus lex mea in corde eorum nolite timere obprobrium hominum et blasphemias eorum ne metuatis (Liber Isaiae 51, 7)

  • posui verba mea in ore tuo et in umbra manus meæ protexi te ut plantes cælos et fundes terram et dicas ad Sion populus meus es tu (Liber Isaiae 51, 16)

  • quia hæc dicit Dominus Deus in Ægyptum descendit populus meus in principio ut colonus esset ibi et Assur absque ulla causa calumniatus est eum (Liber Isaiae 52, 4)

  • et nunc quid mihi est hic dicit Dominus quoniam ablatus est populus meus gratis dominatores ejus inique agunt dicit Dominus et jugiter tota die nomen meum blasphematur (Liber Isaiae 52, 5)


"Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso." São Padre Pio de Pietrelcina