Gefunden 2807 Ergebnisse für: Populus Israel
in die illa inclinabitur homo ad factorem suum et oculi ejus ad Sanctum Israël respicient (Liber Isaiae 17, 7)
in die illa erunt civitates fortitudinis ejus derelictæ sicut aratra et segetes quæ derelictæ sunt a facie filiorum Israël et erit deserta (Liber Isaiae 17, 9)
in die illa erit Israël tertius Ægyptio et Assyrio benedictio in medio terræ (Liber Isaiae 19, 24)
cui benedixit Dominus exercituum dicens benedictus populus meus Ægypti et opus manuum mearum Assyrio hereditas autem mea Israël (Liber Isaiae 19, 25)
tritura mea et fili areæ meæ quæ audivi a Domino exercituum Deo Israël adnuntiavi vobis (Liber Isaiae 21, 10)
et reliquiæ numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar inminuentur Dominus enim Deus Israël locutus est (Liber Isaiae 21, 17)
ecce terra Chaldeorum talis populus non fuit Assur fundavit eam in captivitatem transduxerunt robustos ejus suffoderunt domos ejus posuerunt eam in ruinam (Liber Isaiae 23, 13)
et erit sicut populus sic sacerdos et sicut servus sic dominus ejus sicut ancilla sic domina ejus sicut emens sic ille qui vendit sicut fenerator sic is qui mutuum accipit sicut qui repetit sic qui debet (Liber Isaiae 24, 2)
propter hoc in doctrinis glorificate Dominum in insulis maris nomen Domini Dei Israël (Liber Isaiae 24, 15)
super hoc laudabit te populus fortis civitas gentium robustarum timebit te (Liber Isaiae 25, 3)
vade populus meus intra in cubicula tua claude ostia tua super te abscondere modicum ad momentum donec pertranseat indignatio (Liber Isaiae 26, 20)
qui egrediuntur impetu ad Jacob florebit et germinabit Israël et implebunt faciem orbis semine (Liber Isaiae 27, 6)