Gefunden 2807 Ergebnisse für: Populus Israel
itaque ingressus est omnis populus domum Baal et destruxerunt eam et altaria ac simulacra illius confregerunt Matthan quoque sacerdotem Baal interfecerunt ante aras (Liber II Paralipomenon 23, 17)
lætatusque est omnis populus terræ et urbs quievit porro Otholia interfecta est gladio (Liber II Paralipomenon 23, 21)
congregavitque sacerdotes et Levitas et dixit eis egredimini ad civitates Juda et colligite de universo Israël pecuniam ad sarta tecta templi Dei vestri per singulos annos festinatoque hoc facite porro Levitæ egere neglegentius (Liber II Paralipomenon 24, 5)
vocavitque rex Jojadæ principem et dixit ei quare non tibi fuit curæ ut cogeres Levitas inferre de Juda et de Hierusalem pecuniam quæ constituta est a Mose servo Domini ut inferret eam omnis multitudo Israël in tabernaculum testimonii (Liber II Paralipomenon 24, 6)
et prædicatum est in Juda et Hierusalem ut deferrent singuli pretium Domino quod constituit Moses servus Dei super omnem Israël in deserto (Liber II Paralipomenon 24, 9)
lætatique sunt cuncti principes et omnis populus et ingressi contulerunt in arcam Domini atque miserunt ita ut impleretur (Liber II Paralipomenon 24, 10)
sepelieruntque eum in civitate David cum regibus eo quod fecisset bonum cum Israël et cum domo ejus (Liber II Paralipomenon 24, 16)
mercede quoque conduxit de Israël centum milia robustorum centum talentis argenti (Liber II Paralipomenon 25, 6)
venit autem homo Dei ad illum et ait o rex ne egrediatur tecum exercitus Israël non est enim Dominus cum Israël et cunctis filiis Ephraim (Liber II Paralipomenon 25, 7)
dixitque Amasias ad hominem Dei quid ergo fiet de centum talentis quæ dedi militibus Israël et respondit ei homo Dei habet Dominus unde tibi dare possit multo his plura (Liber II Paralipomenon 25, 9)
igitur Amasias rex Juda inito pessimo consilio misit ad Joas filium Joachaz filii Hieu regem Israël dicens veni videamus nos mutuo (Liber II Paralipomenon 25, 17)
ascendit igitur Joas rex Israël et mutuos sibi præbuere conspectus Amasias autem rex Juda erat in Bethsames Judæ (Liber II Paralipomenon 25, 21)