Gefunden 2807 Ergebnisse für: Populus Israel
et misit in universos terminos Israël et venerunt cuncti servi Baal non fuit residuus ne unus quidem qui non veniret et ingressi sunt templum Baal et repleta est domus Baal a summo usque ad summum (Liber II Regum 10, 21)
delevit itaque Hieu Baal de Israël (Liber II Regum 10, 28)
verumtamen a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecerat Israël non recessit nec dereliquit vitulos aureos qui erant in Bethel et in Dan (Liber II Regum 10, 29)
dixit autem Dominus ad Hieu quia studiose fecisti quod rectum erat et placebat in oculis meis et omnia quæ erant in corde meo fecisti contra domum Ahab filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israël (Liber II Regum 10, 30)
porro Hieu non custodivit ut ambularet in lege Domini Dei Israël in toto corde suo non enim recessit a peccatis Hieroboam qui peccare fecerat Israël (Liber II Regum 10, 31)
in diebus illis cœpit Dominus tædere super Israël percussitque eos Azaël in universis finibus Israël (Liber II Regum 10, 32)
reliqua autem verborum Hieu et universa quæ fecit et fortitudo ejus nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël (Liber II Regum 10, 34)
dies autem quos regnavit Hieu super Israël viginti et octo anni sunt in Samaria (Liber II Regum 10, 36)
pepigit igitur Jojada fœdus inter Dominum et inter regem et inter populum ut esset populus Domini et inter regem et populum (Liber II Regum 11, 17)
ingressusque est omnis populus terræ templum Baal et destruxerunt aras ejus et imagines contriverunt valide Matthan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altari et posuit sacerdos custodias in domo Domini (Liber II Regum 11, 18)
lætatusque est omnis populus terræ et civitas conquievit Athalia autem occisa est gladio in domo regis (Liber II Regum 11, 20)
verumtamen excelsa non abstulit adhuc populus immolabat et adolebat in excelsis incensum (Liber II Regum 12, 3)