Gefunden 2807 Ergebnisse für: Populus Israel
quod cum vidisset omnis populus cecidit in faciem suam et ait Dominus ipse est Deus Dominus ipse est Deus (Liber I Regum 18, 39)
at ille respondit zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum quia dereliquerunt pactum Domini filii Israël altaria tua destruxerunt et prophetas tuos occiderunt gladio et derelictus sum ego solus et quærunt animam meam ut auferant eam (Liber I Regum 19, 10)
et ille respondit zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum quia dereliquerunt pactum tuum filii Israël altaria tua destruxerunt et prophetas tuos occiderunt gladio et derelictus sum ego solus et quærunt animam meam ut auferant eam (Liber I Regum 19, 14)
et Hieu filium Namsi ungues regem super Israël Heliseum autem filium Saphat qui est de Abelmaula ungues prophetam pro te (Liber I Regum 19, 16)
et derelinquam mihi in Israël septem milia universorum genua quæ non sunt incurvata Baal et omne os quod non adoravit eum osculans manum (Liber I Regum 19, 18)
mittensque nuntios ad Ahab regem Israël in civitatem (Liber I Regum 20, 2)
responditque rex Israël juxta verbum tuum domine mi rex tuus sum ego et omnia mea (Liber I Regum 20, 4)
vocavit autem rex Israël omnes seniores terræ et ait animadvertite et videte quoniam insidietur nobis misit enim ad me pro uxoribus meis et filiis et pro argento et auro et non abnui (Liber I Regum 20, 7)
dixeruntque omnes majores natu et universus populus ad eum non audias neque adquiescas illi (Liber I Regum 20, 8)
et respondens rex Israël ait dicite ei ne glorietur accinctus æque ut discinctus (Liber I Regum 20, 11)
et ecce propheta unus accedens ad Ahab regem Israël ait hæc dicit Dominus certe vidisti omnem multitudinem hanc nimiam ecce ego tradam eam in manu tua hodie ut scias quia ego sum Dominus (Liber I Regum 20, 13)
recensuit ergo pueros principum provinciarum et repperit numerum ducentorum triginta duum et post eos recensuit populum omnes filios Israël septem milia (Liber I Regum 20, 15)