Gefunden 2807 Ergebnisse für: Populus Ex Israel
meum est enim omne primogenitum ex quo percussi primogenitos in terra Ægypti sanctificavi mihi quicquid primum nascitur in Israël ab homine usque ad pecus mei sunt ego Dominus (Liber Numeri 3, 13)
quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra septem milia quingentorum (Liber Numeri 3, 22)
castrametabuntur ante tabernaculum fœderis id est ad orientalem plagam Moses et Aaron cum filiis suis habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israël quisquis alienus accesserit morietur (Liber Numeri 3, 38)
et ait Dominus ad Mosen numera primogenitos sexus masculini de filiis Israël a mense uno et supra et habebis summam eorum (Liber Numeri 3, 40)
tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israël ego sum Dominus et pecora eorum pro universis primogenitis pecoris filiorum Israël (Liber Numeri 3, 41)
recensuit Moses sicut præceperat Dominus primogenitos filiorum Israël (Liber Numeri 3, 42)
tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israël et pecora Levitarum pro pecoribus eorum eruntque Levitæ mei ego sum Dominus (Liber Numeri 3, 45)
in pretio autem ducentorum septuaginta trium qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israël (Liber Numeri 3, 46)
pro primogenitis filiorum Israël mille trecentorum sexaginta quinque siclorum juxta pondus sanctuarii (Liber Numeri 3, 50)
hic est populus Gersonitarum quos numeraverunt Moses et Aaron juxta verbum Domini (Liber Numeri 4, 41)
omnes qui recensiti sunt de Levitis et quos fecit ad nomen Moses et Aaron et principes Israël per cognationes et domos patrum suorum (Liber Numeri 4, 46)
præcipe filiis Israël ut eiciant de castris omnem leprosum et qui semine fluit pollutusque est super mortuo (Liber Numeri 5, 2)
