Gefunden 139 Ergebnisse für: Pede Arcam

  • veneruntque cuncti senes ex Israël et tulerunt sacerdotes arcam (Liber I Regum 8, 3)

  • et portaverunt arcam Domini et tabernaculum fœderis et omnia vasa sanctuarii quæ erant in tabernaculo et ferebant ea sacerdotes et Levitæ (Liber I Regum 8, 4)

  • rex autem Salomon et omnis multitudo Israël quæ convenerat ad eum gradiebatur cum illo ante arcam et immolabant oves et boves absque æstimatione et numero (Liber I Regum 8, 5)

  • et intulerunt sacerdotes arcam fœderis Domini in locum suum in oraculum templi in sanctum sanctorum subter alas cherubin (Liber I Regum 8, 6)

  • siquidem cherubin expandebant alas super locum arcæ et protegebant arcam et vectes ejus desuper (Liber I Regum 8, 7)

  • et reducamus arcam Dei nostri ad nos non enim requisivimus eam in diebus Saul (Liber I Paralipomenon 13, 3)

  • congregavit ergo David cunctum Israël a Sior Ægypti usque dum ingrediaris Emath ut adduceret arcam Dei de Cariathiarim (Liber I Paralipomenon 13, 5)

  • et ascendit David et omnis vir Israël ad collem Cariathiarim quæ est in Juda ut adferrent inde arcam Dei Domini sedentis super cherubin ubi invocatum est nomen ejus (Liber I Paralipomenon 13, 6)

  • inposueruntque arcam Dei super plaustrum novum de domo Aminadab Oza autem et fratres ejus minabant plaustrum (Liber I Paralipomenon 13, 7)

  • cum autem pervenissent ad aream Chidon tetendit Oza manum suam ut sustentaret arcam bos quippe lasciviens paululum inclinaverat eam (Liber I Paralipomenon 13, 9)

  • iratus est itaque Dominus contra Ozam et percussit eum eo quod contigisset arcam et mortuus est ibi coram Deo (Liber I Paralipomenon 13, 10)

  • et timuit Deum tunc temporis dicens quomodo possum ad me introducere arcam Dei (Liber I Paralipomenon 13, 12)


“Diante de Deus ajoelhe-se sempre.” São Padre Pio de Pietrelcina