Gefunden 1208 Ergebnisse für: Pater Et Filius
venit ergo iterum in Cana Galilææ ubi fecit aquam vinum et erat quidam regulus cujus filius infirmabatur Capharnaum (Evangelium secundum Ioannem 4, 46)
dicit ad eum regulus Domine descende priusquam moriatur filius meus (Evangelium secundum Ioannem 4, 49)
dicit ei Jesus vade filius tuus vivit credidit homo sermoni quem dixit ei Jesus et ibat (Evangelium secundum Ioannem 4, 50)
jam autem eo descendente servi occurrerunt ei et nuntiaverunt dicentes quia filius ejus viveret (Evangelium secundum Ioannem 4, 51)
cognovit ergo pater quia illa hora erat in qua dixit ei Jesus filius tuus vivit et credidit ipse et domus ejus tota (Evangelium secundum Ioannem 4, 53)
Jesus autem respondit eis Pater meus usque modo operatur et ego operor (Evangelium secundum Ioannem 5, 17)
amen amen dico vobis non potest Filius a se facere quicquam nisi quod viderit Patrem facientem quæcumque enim ille fecerit hæc et Filius similiter facit (Evangelium secundum Ioannem 5, 19)
Pater enim diligit Filium et omnia demonstrat ei quæ ipse facit et majora his demonstrabit ei opera ut vos miremini (Evangelium secundum Ioannem 5, 20)
sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat sic et Filius quos vult vivificat (Evangelium secundum Ioannem 5, 21)
neque enim Pater judicat quemquam sed judicium omne dedit Filio (Evangelium secundum Ioannem 5, 22)
sicut enim Pater habet vitam in semet ipso sic dedit et Filio vitam habere in semet ipso (Evangelium secundum Ioannem 5, 26)
et potestatem dedit ei et judicium facere quia Filius hominis est (Evangelium secundum Ioannem 5, 27)