Gefunden 8616 Ergebnisse für: Pó
cuncta quæ non habent pinnulas et squamas in aquis polluta erunt (Liber Leviticus 11, 12)
cycnum et onocrotalum et porphirionem (Liber Leviticus 11, 18)
et quicumque morticina eorum tetigerit polluetur et erit inmundus usque ad vesperum (Liber Leviticus 11, 24)
et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad solis occasum (Liber Leviticus 11, 25)
quod ambulat super manus ex cunctis animantibus quæ incedunt quadrupedia inmundum erit qui tetigerit morticina eorum polluetur usque ad vesperum (Liber Leviticus 11, 27)
et qui portaverit hujuscemodi cadavera lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum quia omnia hæc inmunda sunt vobis (Liber Leviticus 11, 28)
hoc quoque inter polluta reputabitur de his quæ moventur in terra mustela et mus et corcodillus singula juxta genus suum (Liber Leviticus 11, 29)
et super quod ceciderit quicquam de morticinis eorum polluetur tam vas ligneum et vestimentum quam pelles et cilicia et in quocumque fit opus tinguentur aqua et polluta erunt usque ad vesperum et sic postea mundabuntur (Liber Leviticus 11, 32)
vas autem fictile in quo horum quicquam intro ceciderit polluetur et idcirco frangendum est (Liber Leviticus 11, 33)
et quicquid de morticinis istiusmodi ceciderit super illud inmundum erit sive clibani sive cytropodes destruentur et inmundi erunt (Liber Leviticus 11, 35)
fontes vero et cisternæ et omnis aquarum congregatio munda erit qui morticinum eorum tetigerit polluetur (Liber Leviticus 11, 36)
si ceciderint super sementem non polluent eam (Liber Leviticus 11, 37)