Gefunden 8616 Ergebnisse für: Pó
qui habet sponsam sponsus est amicus autem sponsi qui stat et audit eum gaudio gaudet propter vocem sponsi hoc ergo gaudium meum impletum est (Evangelium secundum Ioannem 3, 29)
illum oportet crescere me autem minui (Evangelium secundum Ioannem 3, 30)
oportebat autem eum transire per Samariam (Evangelium secundum Ioannem 4, 4)
dicit ergo ei mulier illa samaritana quomodo tu Judæus cum sis bibere a me poscis quæ sum mulier samaritana non enim coutuntur Judæi Samaritanis (Evangelium secundum Ioannem 4, 9)
respondit Jesus et dixit ei si scires donum Dei et quis est qui dicit tibi da mihi bibere tu forsitan petisses ab eo et dedisset tibi aquam vivam (Evangelium secundum Ioannem 4, 10)
respondit Jesus et dixit ei omnis qui bibit ex aqua hac sitiet iterum qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei non sitiet in æternum (Evangelium secundum Ioannem 4, 13)
respondit mulier et dixit non habeo virum dicit ei Jesus bene dixisti quia non habeo virum (Evangelium secundum Ioannem 4, 17)
patres nostri in monte hoc adoraverunt et vos dicitis quia Hierosolymis est locus ubi adorare oportet (Evangelium secundum Ioannem 4, 20)
spiritus est Deus et eos qui adorant eum in spiritu et veritate oportet adorare (Evangelium secundum Ioannem 4, 24)
post duos autem dies exiit inde et abiit in Galilæam (Evangelium secundum Ioannem 4, 43)
post hæc erat dies festus Judæorum et ascendit Jesus Hierosolymis (Evangelium secundum Ioannem 5, 1)
est autem Hierosolymis super Probatica piscina quæ cognominatur hebraice Bethsaida quinque porticus habens (Evangelium secundum Ioannem 5, 2)