Gefunden 8616 Ergebnisse für: Pó
respondens autem dicebat illis qui habet duas tunicas det non habenti et qui habet escas similiter faciat (Evangelium secundum Lucam 3, 11)
existimante autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Johanne ne forte ipse esset Christus (Evangelium secundum Lucam 3, 15)
respondit Johannes dicens omnibus ego quidem aqua baptizo vos venit autem fortior me cujus non sum dignus solvere corrigiam calciamentorum ejus ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni (Evangelium secundum Lucam 3, 16)
multa quidem et alia exhortans evangelizabat populum (Evangelium secundum Lucam 3, 18)
factum est autem cum baptizaretur omnis populus et Jesu baptizato et orante apertum est cælum (Evangelium secundum Lucam 3, 21)
et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum et vox de cælo facta est tu es Filius meus dilectus in te conplacuit mihi (Evangelium secundum Lucam 3, 22)
et respondit ad illum Jesus scriptum est quia non in pane solo vivet homo sed in omni verbo Dei (Evangelium secundum Lucam 4, 4)
et duxit illum diabolus et ostendit illi omnia regna orbis terræ in momento temporis (Evangelium secundum Lucam 4, 5)
et ait ei tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum quia mihi tradita sunt et cui volo do illa (Evangelium secundum Lucam 4, 6)
et respondens Jesus dixit illi scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies (Evangelium secundum Lucam 4, 8)
et respondens Jesus ait illi dictum est non temptabis Dominum Deum tuum (Evangelium secundum Lucam 4, 12)
et stupebant in doctrina ejus quia in potestate erat sermo ipsius (Evangelium secundum Lucam 4, 32)