Gefunden 8616 Ergebnisse für: Pó
Ecce ostia pomarii clausa sunt, et nemo nos videt, et nos in concupiscentia tui sumus quam ob rem assentire nobis, et commiscere nobiscum. (Prophetia Danielis 13, 20)
Et cucurrit unus ad ostia pomarii, et aperuit. (Prophetia Danielis 13, 25)
Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario, irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset. (Prophetia Danielis 13, 26)
Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer quia numquam dictus fuerat sermo huiuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina. (Prophetia Danielis 13, 27)
Cumque venisset populus ad Ioakim virum eius, venerunt et duo presbyteri pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam. (Prophetia Danielis 13, 28)
Et dixerunt coram populo Mittite ad Susannam filiam Helciæ uxorem Ioakim. Et statim miserunt. (Prophetia Danielis 13, 29)
Porro Susanna erat delicata nimis, et pulchra specie. (Prophetia Danielis 13, 31)
Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus suas super caput eius. (Prophetia Danielis 13, 34)
Et dixerunt presbyteri Cum deambularemus in pomario soli, ingressa est hæc cum duabus puellis et clausit ostia pomarii, et dimisit a se puellas. (Prophetia Danielis 13, 36)
Porro nos cum essemus in angulo pomarii, videntes iniquitatem, cucurrimus ad eos, et vidimus eos pariter commisceri. (Prophetia Danielis 13, 38)
Credidit eis multitudo quasi senibus et iudicibus populi, et condemnaverunt eam ad mortem. (Prophetia Danielis 13, 41)
tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quæ isti malitiose composuerunt adversum me. (Prophetia Danielis 13, 43)